# Opera omnia 376.1-4

Ficino, Opera omnia, 376.1 to 376.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/376.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/376.1

Vnde fortè contingit, ut occisi hominis uulnus, etiam iacente cad iuere, in eum qui uulnerauerat, si modo ille communius instet, uulnus ipsum inspiciens, sanguinem rursus eijciat, quod quidem euenire nonnunquam Lucretius affirmauit, & iudices obseruarunt. Confirmat Platonis sententiam Possidonius Stoicus, ex eo quòd duo quidam Arcades familiares cùm Megaram uenissent, alter ad Cauponem diuertit, alter ad hospitem. Qui ut coenati quieuerunt, nocte uisus est in somnis ei, qui erat in hospitio, ille alter orare ut subueniret, quòd sibi à Caupone interitus pararetur. Hic primò perterritus somno surrexit, deinde cum se collegisset, idque uisum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuit. Tum ei dormienti ille idem uisus est rogare, ut quoniam sibi uiuo non subuenisset, mortem suam saltem ne inultam esse pateretur, se interfectum à Caupone, in plaustrum esse coniectum, & supra stercus iniectum, petere ut mane ad portam adesset, prius quàm plaustrum ex oppido exiret. Hoc ergo insomnio is commotus, mane bubulco praesto ad portam affuit. Quaesiuit ex eo quid esset in plaustro. Ille perterritus fugit, mortuus erutus est. Caupo re patefacta poenas dedit. Beneficij quoque memores esse animas defunctorum, ex hoc conijciunt Stoicorum nonnulli, quòd Simonides cum ignotum quendam proiectum mortuum uidisset, eumque humauisset, haberetque in animo nauem conscendere, moneri uisus est, ne id faceret, ab eo quem sepultura affecerat. Si nauigasset, eum naufragio periturum. Redijt Simonides, caeteri naufragium fecerunt. Haec omnia docent aliquid in nos agere animas defunctorum. Ratio sexta, ut mundus ornetur, colantur Deus. Cap. VI. Ed ut disputationem superiorem fine congruo concludamus, uoluit diuinus artifex mundi opus sibi, quàm simillimum facere. Tale est autem, si ubique sit ratione plenissimum. Profectò ut in ipso ratio est, & uniformis simul & omniformis, sic in opificio suo animam unam rationalem esse uoluit, atque multas, unius scilicet sphaerae unam, multasque multarum. Et quia sphaera quaelibet suum imitatur totum, ideo multas etiam in sphaera qualibet collocauit, ita ut sicut sphaera sphaeram, sic anima animas contineret. Tot uerò saltem esse animas statuit in supremo, quot sunt stellae, quae cum sphieram imitentur suam, singulae quoque circa centrum proprium reuoluuntur, propriorumque motuum proprios sunt sortitae motores. Probabile enim est illas ultra sphaerae uiram proprias quoque uitas habere, si modo praestantiora corpora sunt, quàm animalium terrenorum, quae proprias nacta sunt uitas.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
