# Opera omnia 376.5-7

Ficino, Opera omnia, 376.5 to 376.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/376.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/376.5

Mitto quòd singulae coelestium animae, & proprium cirea intelligibilia intellectualem habent motum, & communem circa cor porea animalem unà cum uniuersali sphaerae anima, geminosque hos animarum motus sequuntur gemini motus in stellis, proprius simul, atque communis. Sic uerò sphaerae mino res perfecte imitantur maiores, quod rationales similiter multas continent animas, quę & communem in fato, & propriam in seipsis habent conditionem. In omni igitur mundi sphaera ultra communem sphaerae cuiusque animam uiuentia multa instituit rationalia, ut aliàs disputauimus. Quare oportuit in media quoque mundi sede talia quaedam esse, ut esset in membris omnibus rationalium turba, quàm plurima, quae hoc ornet colatque Dei templum, atque Deum artificem canat & laudet. Id agunt in altioribus sphaeris mentes aliae, id agunt humanae mentes in terra. Neque pectus hoc mortale futurum est, quod assiduè aeternum Dei resonat nomen. Nemo uerò ob hoc diffidat esse multos in planetarum sphaeris habitatores, quòd unicus in qualibet earum planeta suspiciatur. Imo uerò quia descendendo à summo semper, ut Platonici putant, numeralis habitantium crescit turba, ideo in summo coelo ipsi stellarum numero dux unus, id est, ipsa sphaerae anima suffisit. Sed quoniam in singulis Planetarum circulis habitant plures, quàm in summo, atque inferiores, idcirco pluribus opus est ducibus. Quocirca duos in singulis duces, id est animam sphaerae & planetae animam illic Deus instituit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
