Latin
377.4 to 377.7
Ficino, Opera omnia 377.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ut ad institutum ordinem reuertamur, Timaeus Mosen imitans inquit, Deum in principio igneum coelum terramque creasse quasi praecipua mundi membra, atque ut haec duo haec aptius inter se uinciret, aërem mox aquamque interiecisse, quasi non sui, sed illorum gratia sint inuenta. Quod si liceret paulò latius (ut saepe solemus) cum antiquis nostris confabulari, referrem equidem prę. cipuam propriamque naturam ignis lucem esse potius, quàm calorem. Primò, quia illa diuinior est. Secundò, quia illa citius agit. Tertio, latius se diffundit. Quartò, non sicut calor abeunte igne, quasi caeteris quoque communis, quodammodo in calefacto relinquitur, sed tanquam igni maximè propria, nullique permixta, suum ubique sequitur ignem. Quinto, quia ignis quò magis alienae soliditati miscetur, eò feruet magis lucetume minus. Contrà uero quatenus in puritatem propriam restituitur, eatenus urit minus, lucetume magis. Quorsum haec? ut intelligamus coelum esse ignem, cuius proprium sit actu quidem lucere, uirtute uerò calere, ut non immeritò dici possit coelestem ignem esse lumen, cuius calefactoria uirtus nulli per se noxia sit, sed blanda omnibus atque salutaris. Vnde &aethereus sub Luna ignis quodammodo coelestem secutus, aërem proximum non consumit. Quod autem uirtus, quae in supremo igni tantum salutaris est &blanda, penes ignem inferiorem à superiori specie differentem mordax (ut ita loquar) euadat, hinc efficitur, uel quod asperitati terrenae miscetur, (unde in solidiori sicciorique materia uehementius urit) uel quòd reflexione quadam cogitur, &quasi uim pa tiens, uim etiam infert. Ideo in liberiori aëre tangenti ubique blanditur, sed inter concaua percussa percutit, atque speculo concauo uiolentius repercussa, uiolentius &ipsa repercutit. Quamuis autem totum coelum per ignem potissimum describatur, tamen caetera quoque elementa, sed modo coelesti subiungunt. Igitur in coelo ubique praeualet ignis, sed alibi unà cum quadam coelestis terrę soliditate, quod patet in manifestioribus stellis, quę quoniam soliditate quadam obsistunt radijs oculorum, ideo licet remotissimae sint, tamen perspicuè discernuntur. Alibi uerò ignis subiecta quadam coelestis aquae proprietate uiget in orbe praecipuè lacteo, ideoque ibi stellae, quantum fert aquae natura, uidentur. Denique passim ignis addita aërea quadam perspicuitate regnat. Quo efficitur, ut in sphaeris plurimùm, dum pro sui aërisque natura non obsistit oculis, non uideatur. Quòd autem quaedam elementorum naturae in coelo sint, omnes Astrologi confitentur.