# Opera omnia 38.1-5

Ficino, Opera omnia, 38.1 to 38.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/38.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/38.1

Item leremias alibi: Domine Deus meus ad te Gentes uenient ab extremis terrę, ac dicent, quam fal sa nostri parentes ido a possederint, & non erat in ipsis utilitas, si faciet homo sibi ipsi de os non erunt isti dij. In his praedicitur casura idola per Messiam, quod factum est per lesum. Cui quadrat illud Esaiae, ubi loquens de Christo inquit: Docebit uos uias suas, & post multa: in die illa proijciet homo idola argenti sui, & simulachra auri sui, quae fecerat sibi, ne es adoret. Idem significat Daniel quando loquens de Christo inquit, quòd lapis abscissus sine manibus conteret statuam ex ferro textam, auro argentoque compositam. Lapis abscissus est lesus, ui Sacerdotum afflictus, hic sine manibus, id est, sine humana uiolentia contriuit statuam, id est, idololatriam, quae statuas colebat, statuam, inquam, quadripartitam, nam in quatuor praecipua mundi regna sparsa erat, scilicet Chaldaeorum, Medorum, Gręcorum & Romanorum. Idem leremias alibi: Horribilis Dominus suprer eos, & extermina bit omnes deos terrae, & adorabit eum uir de loco, omnes insulae Gentium. Esaias: Quoniam miscuit uobit Dins spiritum soporis, & claudet oculos uestros, & prin cipes uestros, qui uident uisiones operiet, & erit uobis uisio omnium sicuti uerba libri signati, quem cum dederint scienti literas dicent, lege istum, & respondebit, non possum signatus est enim, & dabitur liber nescienti literas, diceturque ei lege, & respondebit, nescio literas. Et dixit Duns: Pro eo quòd appropinquat populus iste ore suo, & me glorifi cat labijs suis, cor autem eius longe est à me, & timuerunt me mandato hominum, & doctrinis, ideo ecce addam, ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi & stupendo, peribit enim sapientia à sapientibus, & intellectus prudentium eius ab abscondetur. Rursus alibi: Dedit eis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non uideant, & aures ut non audiant usque in hodiernum diem. Haec omnia praedicunt, ludaeos quam plurimos, tam doctos quàm indoctos, propter eorum scelera & impietatem, Christi expectati uaticinia, Christumune praesentem non cognituros, cuius erroris causa in miseria sunt hodie usque ad seculi finem, quod, ut diximus, aliàs cecinit Osęe: Dies multos sedebunt filij Israël sine rege, & sine principe, & sine sacrificio, & sine altari, & sine Ephod, & sine Theraphim.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
