Latin
38.6 to 38.10
Ficino, Opera omnia 38.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam uerô circa seculi finem credituri sunt Christo nostro, subiungit: Et post hęc reuertentur filij Israël, &quaerent Dominum Deum suum, &Dauidem regem suum. Trans latio Chaldaea continet: Et obedient Messiae filio Dauidis regi suo, &pauebunt ad Do minum. In Hebraeo habetur: Et fluent ad Dominum, &ad bonum eius in nouissimis diebus. Nemo intelligat haec de Babylonica captiuitate, in qua reges, ducesque pro tempore honoratos habuerunt, quòd quidem quartus Regum liber nos docet, ubi traditur, à re re Babyloniae regem ludae loachim in sede regia unà cum alijs regibus collocatum fuisse, caeterosque generis eius similiter honoratos, quib. honorib. hodie priuati sunt. Carent etiam sacrificio, &altari, cum careant templo Mosaica lege disposito. Carent Ephod, id est, Sacerdotia ueste, &Teraphim, quòd est instrumentum quoddam idololatriae ritu ad futura praesagienda constructum. Quibus uerbis significatur ludaeos, neque Deum uerum legitime, neque idola hodie colere, in cęteris uerò temporibus, uel Deum rite coluere, uel idoia. Post multos autem dies, &in nouissimis diebus, id est, post multa secula, qualia haec sunt post lesum, &circa mundi finem, reuertentur, &quaerent Deum suum, scilicet patrum suorum, &Dauidem regem suum, id est, Messiam Dauidis stirpe natum, quòd Chaldaea translatio docet. Liberatio uerò ex Babylone, non fuit post multa secula, &in nouissimis temporibus, nemo intelligat quòd tunc primum uenturus sit Messias, ad hunc enim errorem auferendum, Propheta non dixit: Veniet rex eorum, sed reuertentur, &quaerent illum, quasi iam pridem uenerit, sed illi discesserint, &neglexerint, &tanquam quaesituri sint illum. Quod Chaldaea uerba declarant, cum dicunt: Obedient Messiae, utpote qui antea fuerant pertinaces. De ijs Esaias ait: Hęc dicit Dominus ad domum lacob, non mo do confundetur lacob, nec modo uultus eius erubescet, quia cum uiderit filios suos san ctificantes nomen meum, &sanctificabunt sanctum lacob, &Deum Israël prędicabunt, &sitient errantes spiritu intellectum, &musitatores discent legem. In his tollitur confusio lacob, quia ex eius stirpe, &quasi filij fuerunt Apostoli, qui lesum exaltauerunt, quorum doctrina tandem ludaei omnes credituri sunt Christo. Quòd Paulus in Epistola ad Romanos acutissimem probat.