# Opera omnia 382.1-4

Ficino, Opera omnia, 382.1 to 382.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/382.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/382.1

Verûm cùm primum ratio expergiscitur, summa cùm difficultate imperium phantasiae diuturno usu in anima confirmatum debilitat, quippe cùm arduum sit uel naturae, uel habitui repugnare. Hic autem tàm contra confirmatum ultra naturam habitum, quam contra naturalem affectum est pugnandum. Id tamen diligentiori disciplina tandem assequitur. Sed interim ipsa etiam ratio propter naturalem cognitionem, prouidentiamque tres illas inferiores diligit uires, quasi germanas aut filias. Ideo saepe illis obsequitur. Illae corporis naturaliter agunt curam. Igitur & ratio per illas amore declinat ad corpus. Ex diuturna declinatione habitum sibijpsi contrahit procliuius inclinandi. Habitum huiusmodi, uitium, imò etiam quendam (ut ita dixerim) interitum appellamus, quoniam sicut in multis fieri solet animalium speciebus, postquam uis inferior in corpore fabricando naturalibus se circum filis inuoluerit, saepe uis superior coeptum opus solidiori paulatim contexit tela, atque sub durissima tandem textura se clàm inclu dens, ipsa se perdit, non prius in lucem resurrectura, quàm textura concreta frangatur. Quamobrem non uitiatur animus diuinus à corpore, neque cogitur, sed ipse amore ani mati corporis (quod & opus suum, & instrumentum est) ad ipsum è suo statu sponte se deijcit, ut ad se illud extollat. Neque desunt inter Platonicos qui dicant, praesertim Hermias, quosdam esse daemones generationis fautores, qui inclinationem animae ad corpus naturaliter augeant. Cerrè Plato in libro de pulchro, quasi sicut Moses, inquit daemonem quendam ab initio uoluptatem plurimis malis immiscuisse. Mitto quòd in Epi stolis ait daemonem bona publica turbauisse. Sed de his in sequentibus. Redeamus interim ad animae prouidentiam. Cùm omnium diuinarum mentium proprium sit quòd superiora intueantur, quodque inferioribus prouideant, idem quoque animae nostrae est proprium, quae non modo corpus suum, sed etiam terrenorum omnium, & ipsius terrae corpus curat & colit. Sed haec prouidentia quanto grauior est, quia res curat fragiliores, ineptioresque ad ordinem obseruandum, tantò magis distrahit à superioribus speculandis, neque tamen omnino. In omni enim aetate per intellectum omne uerum inquirimus, per uoluntatem omne bonum amamus, per operationes Deum qui omne reuera bonum est, colimus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
