# Opera omnia 384.1-4

Ficino, Opera omnia, 384.1 to 384.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/384.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/384.1

Quinetiam ratio in plerisque amat nimium inferiorem hanc animae partem, quo fit ut quodammodo eius doleat detrimento. Plotinus autem non partem animae uocat proprie, sed simulachrum quoddam animae substantialis umbratile. Probat enim hominem esse ipsam rationalem animam, quae quidem permanens in seipsa, sub se generat animal, neque ex se & corpore propriè animal componit unum, sed potius ex corpore tali, atque uitali quodam sui simu lachro membris infuso. In quo quidem animali sensus illi sint, qui externa corpora cum quadam passione percipiunt, phantasia quoque & confusa prorsus & perturbata. In ipsa uerò animę rationalis substantia sit impatibilis uniuersalisque sensus, non ad sensibilia, sed ad imagines passionesque, quae in sensibus animalis illius sunt, aspiciens. Sit & ratio quae suscipit mentem. Et quatenus ipsa tùm in se regitur, tùm in mentem erigitur, separatione proficere atque gaudere. Quatenus autem quodam prouidentiae munere & format animal, & respicit tam formatum, commercio quodam cum corpore delectari. Sed pergamus ad reliqua. Nonnulli etiam cruciatum qui in discessu sentitur, magis metuunt quàm discessum, quem uel suauem fore quasi soporis oppressionem Timaeus docet, si resolutione quadam fiat propter naturae maturitatem, non autem suffocatione propter incontinentiam. Plurimi autem hoc discessu, quoniam non putant se suis operibus uisionem meruisse diuinam, unde efficitur ut diuturnas aut perpetuas mentis tenebras expauescant. Adde quod plurimi uitae huius blandimenta quibus ab initio irretiuntur, aegrè relinquunt. Sunt & qui propriae diuinitati diffidant, quia diuinum purae mentis splendorem inspexere numquam, sed mortalem corporalium limulachrorum caliginem animae per sensus infusam. Et qui splendorem mentis rationis oculis nondum Philosophia purgatis acriter intuentur, radijs eius reuerberantur, hebescuntque, & ambigunt. Nam cum nihil sit oculis rationis magis praesens, quàm ipsa mentis substantia, non est uerisimile eam propter minimam sui lucem esse nobis ignotam, sed propter maximam Qui ergo & puram mentem, & purgatis oculis rationis inspiciet, is non modo non fidet, sed ipsam reuerebitur tanquam numen.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
