# Opera omnia 388.1-3

Ficino, Opera omnia, 388.1 to 388.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/388.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/388.1

Item primum omnino ipsum unum esse oportet, nam si multitudo quaedam esset, proculdubio super se causam suae unionis haberet, quippe quum unire non multitudinis sit, imò unitatis officium, esse uerò primum multitudinem sparsam, dictu nefas. Anima tamen omnis est multitudo. Rur sus primum super omnem essentiam cogitatur, quum omnis essentia in se multitudinem patiatur, saltem qualem in superioribus numerauimus. Anima uerò essentia quaedam est, uitalis scilicet, atque uiuifica. Denique primum, neque usquam, neque unquam, neque ullo pacto contaminari potest, animae tamen permultae quandoque, & alicubi, & certo quodammodo inficiuntur. Quamobrem anima necessariò à superiore principio suo quodam pacto composita habet essentiam. Caeterùm in rebus super animam à Deo compositis, munera quae ad terminum spectant, longissimo interuallo opposita genera superant, in rebus uerò sequentibus animam contra contingit. At uerò in anima componenda genera generibus aequalibus concinnunt. Quum enim anima uerissimum omnium, quae à Deo componuntur medium sit, consentaneum est eum media quaedam aequalissimaque (quoad fieri potest, ratione esse compositam. Igitur in ea, ut caetera praetermittam, partibile impartibili, alterum eodem motus statu, quasi acutum graui harmonicè temperatur. Profectò in his, quae super animam sunt, tria potissimùm cogitantur, essentia, uita, intelligentia. In his quoque, quae sunt infra animam, tria uicissim, qualitas, natura, sensus, ut sensus intelligentiae, natura uitae similitudo sit, qualitas denique essentiae ultima sit imago. In superioribus quidem secundûm essentiam, & uitam, & intelligentiam impartibile partibile superat, idem quoque excedit alterum, statusque motum, in inferioribus autem omnino contrà contigit. In anima uerò, utporè omnium media, modus per omnia, quasi medius obseruatur. Proinde siue eam ad extrema mundi conferas, inter mentes, tanquam admodum impartibiles, & qualitates, tanquam omnino, id est, tempore locoque partibiles, media iudicatur. Siue ad sui ipsius extrema, scilicet ad mentem hinc suam, atque inde ad uitam corpori immersam, similiter inter indiuiduum & diuiduum, media pariter esse censetur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
