# Opera omnia 388.8

Ficino, Opera omnia, THEOLOGIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/388.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/388.8

Deinde uerò quum ordinatae mo tionis generationisque proximum sit principium, probabili ratione concluditur, numerositatem eius esse maximè consonantem, à cuius consonantia, corporis continuè, tum coelestis, tum elementalis consonantia, non aliterpendeat, quam ab ipsa, quae in musici mente harmonia est, illa deinceps, quae in uocibus, & quae in sonis harmonia sentitur, & fluere solet.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
