Latin
39.5 to 39.7
Ficino, Opera omnia 39.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd etiam Chri stus futurus sit homo, sic aperit Esaias: Mittet eis Deus hominem, &saluabit eos, iudicans sanabit eos. Merito Messiam saluatorem nominat, &saluaturum, Iesus enim appel latus est, id est, Saluator, ostendit autem, quòd non uiolentia, &armis corpora, sed iudicio animos sanabit. Quod rursus Christus sit Deus, Dauid de Deo loquens sic aperit: Misit uerbum suum, &sanabit eos de corruptis, propterea Abraham Deum sub forma hominis agnouit, &ut regem omnium adorauit. Similiter lesu successori Mosi Deus apparuit, lacob quoque similiter. leremias. Hic Deus noster, &non reputabitur alius absque illo, qui inuenit omnem uiam prudentiae, &dedit eam lacob puero suo, &Israël dilecto sibi, post haec in terris uisus est, &cum hominibus uersatus est. Per haec Messias Deus &homo monstratur. Idem alibi: Et homo est, &quis cognouit eum, quasi dicat, propter eius humilitatem, hominumque superbiam, multi eum ignorauerunt. Nihil mirum est, ludaeos multos parum pios profundum Messię mysterium, &Iesu diuinitatem non cognouisse. Multi tamen Iudaei partim pij, partim etiam docti ab initio cognouerunt, multa enim Iudaeorum millia ad legrem suam Christus conuertit, multò plura discipuli. Eos autem Iudaeos, qui lęsu crediderunt, etiam Mahumethes affirmat in Alcorano, à Deo caeteris ludaeis longè pręlatos fuisse. Hi simul cum Gentibus Messiam (quod alibi leremias uaticinatus est) uocauerumt Dominus iustus noster, &uerè uocauerunt, non enim permisisset se falsò Deum uocariMoses: In numeris orietur stella ex lacob, &exurget homo ex Israël. Per haec &superiora Messias ostenditur Deus &homo, propheta Ezechiel Deum depingens, collocat eum in hominis habitu super Zaphireum thronum, quia scilicet Deus futurus erat homo.