Latin
391.6 to 391.9
Ficino, Opera omnia 391.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem per uitam unam explet mundus, anima nostra per multas exequitur. Timaeus enim Platonicus tradit, Deum mundi opisicem iecisse in pateram quandam cuncta semina rerum, eaque inuicem musicis (ut suprà diximus) modulis temperauis se, ex qua temperatione rationales animas tribus creauerit gradibus distributas, ita ut in qualibet anima cuncta inserta sint semina, ut quum sit ex ipsis omnium mixta generibus, omnia per cognationem quandam facile posset agnoscere, mouere omnia, atque uiuificare, omniformemque uitam facilius experiri. Quid aliud Dei pateram, quam essentiam tertiam intelligimus inter diuina &corporalia mediam, scintillis diuinorum micantem, corporalium seminibus grauidam? Ex hoc fonte tres praecipuae animarum species manauerunt: Diuinae, Deum sequentes semper, aliquando sequentes Deum. Primis assignant Pythagorei sapientiam, secundis opinionem rectam, tertij opinionem ancipitem. Vnde colligitur, quod saepe iam diximus, animam nostram esse quodammodo omnia, ideoque omnium uiuentium progressus in suis uisceribus continere. Nontamen omnes explicat sigillatim. Plura enim operantur animae primae, quam secundae, hae quoque plura quàm tertiae. Quamobrem licet ad omnes, ad multos tamen uitarum progressus anima hominis insti tuta uidetur. Neque uiolentia quadam illata extrinsecus, neque discursu consilij de uita transfertur in uitam, sed tali quodam naturali instinctu, quali in hac uita suo quęque tem pore prodeunt, dentes pili, semen, &reliqua. Sicut enim in ipsi uniuersi natura, sic in par ticularium animarum naturis aeterna quadam lege ordinata sunt singula, prodeuntque ita in actum, ut &sibi, &uniuersae naturae est consentaneum. Certè una quaedam ex cunctis mundi animalis membris sit harmonia, per quam singula singulis, &uniuerso undique consonant. Ergo sicut ipsa mundi anima certis temporibus certa producit, sic &particulares animae seminibus insitis tempore certo ad certas uiuendi species naturaliter inclinantur, atque disponuntur. Ac dum paulatim praeteritae uitae affectus actusque remittitur, uicissim uitae sequentis intenditur, conferente singulis passim uniuersi natura.