# Opera omnia 392.1-3

Ficino, Opera omnia, 392.1 to 392.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/392.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/392.1

Meminisse uerò oportet, quòd quemadmodum docet liber de Republica decimus, animae fato descendunt, id est, quòd generationem appetant, & tali quodam appetant tempore, ex naturali instinctu prouenit ordini uniuersi coniuncto, sed arbitrio talem uitam eligunt, aut talem. Quamuis enim uitam corpoream prius naturaliter concupiuerint, quam cogitauerint, tamen talem, aut talem uitae speciem prius, quàm adsciscant. Plurimùm uero inquit eligere, secundùm prioris uitae consuetudinem, & affectus, qui habitus affectúsque ex liberis quondam actibus fuerint procreati. Ideò, inquit, culpa eligentis est, non Dei. Non uos daemon sortitur, sed uos daemonem. Virtus enim libera est. Postquae uerò quis uitam daemonemque elegerit, uirtus electam uitam disponere, & compo nere potest potius, quàm deponere. Oportet enim curricula certa sortis impleri. Quod enim ibidem scribitur, mundum inter necessitatis deae genua uolui, aliâs exposuimus. Necessitas enim anima mundi ideò dicitur, quoniam fatali eius uirtute ducitur uniuersum. Inter genua, inquam, id est, per uirtutem eius inferiorem uoluendis sphaeris accommodatam. Siquidem mente rationeque diuinis incumbit, & si inferior uirtus uniuersalis est una, tamen quasi triplex cognominatur. Lachesis, id est, sortitia, quia sortes singulas inserit. Clotho, id est, reuolutrix, quia inuolutas à principio sortes unicuique suas certis ordinibus temporibúsque euoluit. Atropos, id est, inconuertibilis, quia in sortibus euoluendis immutabili ratione procedit. Ad has omnes deas Plato asserit ire animam ad inferiora uergentem, eo uidelicet ordine, ut postquam & sortibus in eam La chesis incidentibus naturaliter elementalem concupiuerit uitam, & propositis multiplicibus uitarum exemplis, pro arbitrio certam uitam, eiusque ducem elegerit dęmonem, tunc Lachesis electionem confirmet. Inde ab eodem daemone ad Clotho, & Atropon Necessitatemque ducatur. Quis hîc non uiderit, animam ob solam corporis huius affectionem in omnem mox fatorum incidere potestatem, postremò ad Lethaeum obliuionis flumen, in hoc uidelicet corpus, unde diuinorum statim obliuiscatur?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
