Latin
393.1 to 393.4
Ficino, Opera omnia 393.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Interea tamen saepe in idem reuerti anima dicitur, in eandem scilicet uitae speciem, similemque uiuendi modum, à diuino uidelicet ad diuinum, ab humano ad humanum, à bruto similiter ad brutalem, quemadmodum &ipse mundi circuitus saepe interim ad similia redit, donec ad eadem prorsus denique reuertatur. Ne quis autem absurdum putet esse animam in tam diuersas species se transferre, considerare iubent, quàm diuersos affectus &habitus in hoc etiam corpore saepe animus induas, non in alijs solùm, sed in eodem etiam homine, planetae uidelicet, &bruti, hominisue &angeli. Rursus ne quis miretur, nos eorum, quae in superiori gessimus uita, in hac minimè recordari, animaduertere iubent non solum, quàm multum in senectute infantiae, sed etiam quàm facilè hodie hesternarum rerum obliuiscamur. Haec illi, quibus propheticum illud obijcitur: In circuitu impij ambulant. Quasi dicat illos esse impios iudicandos, qui eiusmodi animarum cir cuitus introducunt. Quòd Plato rectius exponatur more Academiarum quatuor praecedentium, praesertim primae &quartae. Cap. IIII. Cademiae uerò quatuor ijs antiquiores in hoc ab ijs discrepabant, inter se congruentes, quòd scripta Platonis omnino Poëtica esse arbitrabantur. Sed inter se differebant, quod Carneades Platonem &putauisse, &tractauisse omnia opinabaA. Atur Scepticorum more uelut ambigua, neque ullum in rebus illis habuisse delectum. Archesilas autem certum quidem nihil habuisse Platonem, uerisimile tamen aliquid &probabile. Xenocrates simul atque Ammonius illum aliqua non modò tanquam uerisimilia tenuisse &probabilia, uerùm etiam tanquam uera certaque affirmauisse, eaque esse paucula quaedam de prouidentia Dei animorumque immortalitate. Nos ergo Xenocratis &Ammonij uestigia sequentes, Platonem affirmauisse quaedam de anima non negamus, sed multa quae de circuitu eius ab ipso tractantur, tanquam poëtica aliter intelligimus, quàm uerba uideantur significare, praesertim quum circuitus huiusmodi haud ipse inuenerit, sed narrauetit alienos. Primùm quidem ab Aegyptijs sacerdotibus sub purgandarum animarum figura consictos, deinde ab Orpheo, Empedocle, Heraclito, poëticis duntaxat carminibus decantatos. Mitto quod Pythagoras animarum transmigrationes consuetis illis semper confabulationibus suis, symbolisque inseruit. Quamobrem ita Academias ultimas respondebimus.