Latin
4.1 to 4.3
Ficino, Opera omnia 4.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. lhil Deo magis displicet quam contemni, nihil placet magis quam adorari, homines diuinarum legum aliqua ex parte transgressores leuius punit, Rebellantes autem per ingratitudinem, malignitatemque &superbiam, ab eius imperio fulminat. Idcircò diuina prouidentia non permittit esse aliquo in tempore, ul lam mundi regionem omnis prorsus religionis expertem, quamuis permittat uarijs lois atque temporibus, ritus adorationis uarios obseruari. Forsitan uerò uarietas huiusmo dii, ordinante Deo, decorem quendam parit in uniuerso mirabilem. Regi maximo mais curae est re uera honorari, quàm aut his aut illis gestibus honorari. Rex Alexander quot Gentib. imperabat, tot modis, cùm uel ipse ad eas proficisceretur, uel legatos mitteret, honorabatur. Totumque id quod in eius agebatur gloriam, quodammodo commendabat, aliud tamen alio habebat acceptius. Idem quasi de mundi Rege est arbitran dum. Coli mauult quoquo modo, uel ineptè, modo humanè, quàm per superbiam nullo modo coli. Incontinentes quidem homines, sed quodammodo subditos, uel corrigit tanquam pater, uel saltem minus affligit. Impios autem, ingratosque omnino, &sponte rebelles, tanquam hostis exterminat atque excruciat. Cùm uero nullum humanum cultum, eius gratia susceptum Deus sicut uoluntariam impietatem penitus reprobet, quem tamen maximè omnium, imò solum approbat. Deus in se ipso summum est bonum, ueritas rerum, lumen fauorque mentium. Illi igitur Deum prae caeteris, imò soli syncerè colunt, qui eum actione, bonitate, ueritate linguae, mentis claritate, qua possunt, &charitate qua debent, sedulò uenerantur. Tales uero sunt, ut ostendemus, quicunque ita Deum adorant, quem admodum Christus uirae magister, eiusque discipuli pręceperunt. Discipuli Christi neminem deceperunt. Cap. SIdiscipuli Christi decipiendi humani generis gratia, figmentum introducere cogitauissent, rationem certè facilioris persuasionis aliquam habuissent. Contra uerò fecerunt, aggressi enim sunt rem tum ad credendum, tum ad obseruandum omnium rerum difficillimam. Adde quot modis etiam difficillimis, si tempora, loca, personasque consideres, in temporibus scilicet eruditis, in urbibus amplissimis, plenisque omnium doctrinarum, aduersum potentes, principesque, &doctos &multos, cùm ipsi debilissimi essent, omnium rerum egeni. rudes ab initio, &paucissimi.