# Opera omnia 4.4-7

Ficino, Opera omnia, 4.4 to 4.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/4.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/4.4

Vndecim enim Christus reliquit Apostolos duo uero illi & septuaginta Christi discipuli ab Apostolis regebantur. Audire licet Pau lum Corinthijs ita dicentem: Videte uocationem uestram fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mun di elegit Deus, ut confundat sapientes, & infirma mundi elegit Deus, ut confundat for tia, & ignobilia mundi, & conteptibilia elegit Deus, & ea quae non sunt, ut ea, quę sunt, destruêret. Non igitur finxisse credendi sunt, praesertim quia summa inter se bonorum morum, opinionumque concordia, fortiter usque ad finem in re maximè omnium ardua perseuerauerunt, alioquin nihil obtinuissent, neque praemium tanti laboris ullum in hac uita, uel ipsi pręcipiebant, expectabantue, uel populis pollicebantur. Atque hoc est, quod inquit Paulus. Si in hac uita tantum speramus in Christo, miserabiliores sumus cunctis hominibus. Saepè prędicebant se morituros pro fide, & postea uniuersos, qui eorum di sciplinam secuti essent, acerba, & nefanda passuros. Vt obmittam, quòd abijciebant quaecunque habentur à mortalibus bona, abijcique iubebant, neque in angulis susurrabant, sed palàm uulgo suam doctrinam audacter disseminabant. Siquidem Paulus etiam cathena collum uinctus publicè praedicabat, unde scribit ad Philippens. Quae circa me sunt, magis ad profectum uenerunt Euangelij, ut uincula mea manifesta fierent in Christo Iesu, in omni praetorio, & in caeteris omnibus, & alibi ait: Euangelium iam praedicatum fuisse omni creaturae, quae sub coelo est. Rursus, in Act. Apost. Nihil horum in angulis gestum est. Sic enim Christus praecepit discipulis suis in Euang. Matth. & Lucae. Quòd dico uobis in tenebris &c. Credebant igitur illi, se uera hominibus praedicare, imò certè quid praedicabant, intelligebant. Hinc illud Petri, Parati semper estote ad satisfactionem omni poscenti à uobis rationem, de ea, quę in uobis est, spe & fide. Hinc illud Pauli ad Corinthios. Ego sic curro, non quasi in incertum, sic pugno, non quasi aërem uerberans, sed castigo corpus meum, & in seruitutem redigo, ne forte cum alijs praedicauerim, ipse reprobus afficiar. Hinc Paulus & Apollo ubique cum doctis de Christi mysterijs disserentes, Prophetarum uolumina in medium adducebant.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
