# Opera omnia 40.5-7

Ficino, Opera omnia, 40.5 to 40.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/40.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/40.5

Ipse quoque Dauid alibi idem aperit: Mater Syon dicit homo, & homo natus est in ea, & ipse fundauit eam altissimus, id est Deus, qui fundauit Syon ibidem tanquam homo natus est, & Syon appellat matrem. Esaias: Erit in die illa radix lesse, & qui exurget principari in Gentes, in eum Gentes sperabunt, & erit requies eorum in honore. Et alibi. Exibit Virga de radice lesse, & sios de radice eius ascendet, & requiescet super eum spiritus Dei, spiritus sapientiae, & intellectus, spiritus consilij, & fortitudinis, spiritus pietatis, & implebit illum spiritus timoris Dei. Iesse pater fuit Dauidis. Per haec ergo praedixit Propheta Messiam ex Dauidis stirpe pullulaturum, Gentilibus magis quàm ludaeis profuturum, spiritalibus potius, quàm corporalibus armis dominaturum, qualis lesus fuit. Idem Esaias alibi ex persona Christi sic inquit: Spiritus Domini supe me, propter quod unxit me, euangelizare pau peribus misit me, praedicare captiuis remissionem, & caecis uisum. Hic declaratur Messiam ex sancto Spiritu nasciturum, Christum ex diuina solum unctione nominandum. Item pauperibus Euangelium praedicaturum, remissurum peccata, ignorantiam expul surum. Dauid: Reges Tharsis, & Insulae munera offerent, reges Arabum, & Saba dona adducent. Esaias: Omnes de Saba uenient, aurum, thus deferentes, & laudem Domino annunciantes. Hęc partim lesu statim nato facto fuerunt, partim post eius ascensionem, pręser tim imperante Constantino ad haec usque tempors. Et alibi: Ex Aegypto uocaui filium meum. Rursus alibi: Nazarenus uocabitur. Iesus autem noster ex Aegypto reuersurus, Nazareth habitauit, ac Nazarenus fuit cognominatus. Zacharias: Ostendit mihi Dominus Deus lesum sacerdotem magnum, stantem ante faciem angeli Domini, & diabolus stabat ad dexteram ipsius, ut aduersaretur ei.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
