# Opera omnia 400.5-8

Ficino, Opera omnia, 400.5 to 400.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/400.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/400.5

Edinem in corporibus posuimus, ponamus ordinem in spiritibus. Est spiritus ille supremus, qui fuit semper, & erit, is est Deus. Sunt & spiritus infimi bestiarum, qui nec semper fuêre, nec erunt. Medij sint oportet duo quidam spi ritus inter extrema adeò discrepantia, qui partem primi illius spiritus habeant, & partem spirituum infimorum. Quo igitur pacto hos medios componemus? Nunquid dicemus eos fuisse semper, sed quandoque desinere? Minimè. Quod enim fuit semper, id per infinitam uirtutem uixit in infinitum. Infinita uirtus nunquam minuitur. Quare si fuerunt semper, semper & erunt, atque pares in duratione sunt Deo, non medij spiritus. Ergo ut in perseuerantia medij sint, oportet eos coepisse quandoque, desinere nunquam, Qui & si ex nihilo facti sunt, non tamen uertentur in nihilum. Ipsum enim quod dicimus nihilum, in eorum creatione neque materia, neque effector ipsorum est ex quibus fiant, sed terminus forsitan unde fiant, neque etiam terminus est reuera, sed dicitur. Non ergo coguntur ipsius nihil sequi naturam, per quam in nihilum reuertantur, quam quidem naturam ante reiccerant quum primum in esse prodirent. Imò naturam illam suae causae seruant, unde essentiam acceperunt, ut per eandem infinitam uirtutem in ipso esse seruentur procul à nihilo, per quam ex nihilo emerserunt in esse, posthabito nihilo. Haud absurdum est, quod ab infinito principio, atque infinito fine: id est, Deo proximè procreatur, cogitare finem non habiturum, quum multa etiam quae ab initio ac termino quodam finito procedunt, ritè considerentur absque fine procedere. Sic enim ab unitate numerus, sic à puncto mathematica linea, sic a praesenti momento futurum tempus tempus absque fine, nihilo prohibente progredi cogitatur. Aliquid uerò creatum fore sem per, praesertim animam, non religio solùm, sed etiam Auicenna & Alganteles tanquam Philosophi probant.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
