# Opera omnia 401.5-8

Ficino, Opera omnia, 401.5 to 401.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/401.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/401.5

Imò neque etiam singula quaeque corpora anima cognouisset, quae posset eligere, quum desit illi antè sensus cognitio singulorum. Itaque careret diuinis sacer dotibus, sacrisque hymnis pars haec media templi diuini. Oportet tamen in singulis huius templi circulis proprios duci choros sacerdotum Deo canentium. Consonat praeterea ra tioni, ut sicut sphaerarum animi, siue angeli, non fuerant per moras aliquas temporum ante sphaeras proprias procreari, sic neque animae nostrae ante corpora propria. Item anima est forma, actusque corporis. Actus autem quamuis in uniuerso secundum naturae ordinem prior, quam potentia sit, in eodem tamen subiecto secundùm tempus est posterior, quoniam a potentia in actum motus efficitur. Quapropter prius fuit semen, quod est potentia, uiuum, quam anima, quae uitalis est actus. Ad haec cuique formae naturale, hoc est, ut materiae proptiae uniatur. Alioquin quod ex materia formaque componitur, esset congeries aliqua praeter naturam. Prius autem rei cuique tribuitur, quod ipsi conuenit secundum naturam, quàm quod praeter naturam. Quod enim secundum naturam conuenit, per se inest cuique, quod praeter naturam aduenit, ex aliquo contingente. Animae igitur, qua ratione anima est, prius conuenit ut coniuncta corpori sit, quàm separata. Quomodo igitur uixit ante corpus? Adde quòd si superior mens quaelibet (ut quidam putant) & una est in specie una, & immortalis: forma uerò quaelibet corporalis & multiplex fit in eadem specie, & mortalis hominis anima, quae illis mentibus succedit, praecedit has formas, sic utrarumque particeps erit, ut sit uel unica anima in una hominum specie, atque mortalis, uel immortalis, & multiplex. Primum fieri nequit. Si enim anima unica totius speciei animarum gerat uicem, innumerabiles animas, quae fieri sub illa specie possunt, suis uirtu tibus complectetur. Sic immensae quodammodo uirtutis erit, & immortalis, praesertim quia terum species sempiternae sunt, & quod totam capit speciem, est sempiternum. Rur sus quia nullam haberet cum his corporeis rebus communionem, esset procul admodum ab interitu. Imò si talis esset, meram speciei suae seruaret simplicitatem. Ea species est à gitur in puritate propria remaneret à corporibus mortalicaduco corpore segregata. bus aliena, neque praestaret his uitam. Ex ijs constat hominis animam non posse esse unicam in cunctis hominibus, rursus non posse esse unicam simul atque mortalem. Itaque eritimmortalis, & multiplex. Immortalitate imitabitur mentes, multitudine formas penitus corporales.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
