# Opera omnia 402.1-4

Ficino, Opera omnia, 402.1 to 402.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/402.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/402.1

Erit fortè id rerum ordini consentaneum, ut primum gradum teneant ideales ipsae rerum species, secundum uerò, quae species capiunt. Atque ex ijs, quę capiunt, primum quę totam pro facultate creaturae suam capiunt speciem, atque semper. Secundum uerò, quae non totam, sed tamen semper. Tertium, quae neque totam, neque semper, quemadmodum in summo ponimus exemplar luminum, id est, Solem, in secundo flellas, quarum quaelibet totum inde suum semperque accipit lumen, in tertio Lunam, quae semper quidem acci pit, sed non totum, & si pati uidetur eclipsim, tamen subirò recipit, similiter aëre & aquam. In quarto illa ex elementis composita, quae perspicua quodammodo & nitida sunt, talia cupiunt quidem, sed neque semper, neque totum, ut opposita praetermittam, quae nullo modo in se lumen admittunt. At una haec animae species unde multiplicem accipit numerum? Fortè non ex eo quòd imitatur mentes. Ex eo igitur quod formas imitatur corporeas. Quales hae sunt? incipiunt cum corpore, & cum corpore desinunt. Anima nostra si talis sit omnino, ut incipias simul, & desinat, non imitatur eas, sed generis est eiusdem. Atque illa si neutrum horum habet, non imitatur, non congruit, non haeret illis, non uiuificat. Ergo habebit alterutrum, uel incipiet cum corpore rantum, uel tantum cum corpore desinet. Desinere non potest cum corpore mens, quę ad immortalem ueritatem bonitatemque dirigitur, tanquam finem. Agit enim omnia huius gratia. Sicut autem de rerum initio habemus ab efficiente causa coniecturam, sic de rerum perseuerantia conie cturam sumere solemus à fine. Si igitur mens ad sempiternum finem propriè naturali quadam cognatione dirigitur, sempiternae perseuerantiae est capax. Proprius enim finis proprio respondet agenti, perseuerantia rei ad finem directae interutrumque tenet medium. Mens igitur quum proprium finem habeat sempiternum, habet quoque agens proprium sempiternum, atque idcircò utrinque uitam perseuerantiamque perpetuam. Si non definit cum corpore, incipit saltem cum corpore, multiplex profectò sit anima hominis in multis corporibus. Quod quidem significatur ex opinionibus hominum, affectibusque contrarijs. Talis uero non fit ex sperie sua, per quam est una, sed (ut quidam putant) quodammodo ex corporibus, imo ex Deo animarum corporumque conciliatore. Non quia in corpore sit diuisa. Non quia ex materia sit ut corpus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
