# Opera omnia 403.9

Ficino, Opera omnia, 403.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/403.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/403.9

Quia summa, ideo singula fundit, tum sigillatim singula semel ab initio rerum, tum cuncta summatim quotidie, prout creando animam, quae rerum medium est, effundit è sinu proprio uniuersa, quae summatim confunduntur in medio. Vnde anima descendit in corpus. Cap. IIII. VNdenam descendit corpus in anima? Reuera quum Deus extra locum adsit omni loco, & anima non claudatur loco, momentoque, & creetur, & adsit, neque dicendum est propriè eam descendere, neque unde descendat est quaerendum. Sic enim ab ipso Deo manans adest corpori (ut ita dixerim) sicut a Solis lumine radius oculo. Sed delectat interdum unà cum priscis confabulari.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
