# Opera omnia 404.5-7

Ficino, Opera omnia, 404.5 to 404.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/404.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/404.5

Quod ob eam causam Magi necessarium arbitrantur, quoniam angeli tales sunt, & uirtute separabiles, & actu separati sint à corporibus, irrationales animae, neque uirtute separabiles, neque actu. Ex quo sequitur rationales animas tanquam medias tales esse debere, ut uirtute quidem semper separabiles sint, quia illis subtrahantur corpora, non peribunt, actu autem sint semper con iunctae, qui familiare corpus nanciscuntur ex aethere, quod seruant per immortalitatem propriam immortale, quod Plato currum tum deorum, tum animarum uocat in Phaedro, uehiculum in Timaeo, quo utantur animae sphaerarum coelestesque purissimo daemonum animae minus puro, nostrae quoque minus propter terreni corporis mixtionem. Quam ob causam ita praecipit Zoroaster: Μὴ πνσῦμα μολύνης, μὴ δὲ βαθύνης τὸ ἐπίπεδον. id est, Nefoedes spiritum, neque in profundum exaugeas, quod est planum. Spiritum planum appellat ipsum uehiculum, non quia corpus non sit, atque profundum, sed quia propter tenuissimam & splendidam puritatem sit, quasi non corpus. Praecipit ergo, ne propternimium corporis elementalis affectum, cogas ipsum etiam post hanc uitam sordidum atque graue superfore caliginis elementalis adiunctione, quam animae umbram prisci Theologi nuncuparunt. Neque tamen uolunt rationalem animę partem proximo haerere uehiculo, sed rationalem ipsam animam quantum & rationalis est, & comes coelestium animarum, aedere actum uiuificum in uehiculum, quod animę idolum saepe iam appellauimus, quam speciem animae mortalem in libro de Mundi generatione Plato nuncupat non quia moriatur aliquando, sed quia subtracto nehiculo rueret, ut quidam putant. Sicut enim Lunae splendor in nube promit ex seipso pallorem, sic anima incorpore coelesti emittit idolum, quasi stella crinita comam. Quod euanesceret, si euanesceret corpas illud, sicut pallor extinguitur nubibus dissipatis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
