# Opera omnia 405.1-4

Ficino, Opera omnia, 405.1 to 405.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/405.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/405.1

Quia tamen nunquam uehiculum subtrahetur, Zoroaster inquit: Ἐστῖ καὶ εἰδώλω μερὶς ἐς τόπον ἀμφιφατοντα. id est, Est idolo quoque locus in regione perspicua. Quia scilicet cum uehiculo simul & anima rationali recurret in coelum. Plotinus autem ipsum esse putat simpliciter mortalem, etiam si ipsi uehiculum subtrahatur. Similiterque ait, Solis lumen in aëre, imò praesens aëri, haud extinctum iri, etiam si aërtollatur è medio. Ex solo enim Sole pendere tanquam perennem ipsius actum, neque esse passionem aëris, qualitatemque aëri propriam. Siquidem momento adest, atque ab est, neque ipsius quicquam, sublato Sole in aëre. Neque solùm adest aëri, sed similiter omni perspicuo, etiam si contrariae inter se naturae perspicua sint, quasi non à certa natura subiecti dependeat. Neque aliquo modo à perspicuo, qua ratione perspicuum est, dependet, sed tantum illi adest, quia non impeditur illi adesse, sicut adesse opaco impediriuidetur. Sol enim hunc actum ęmittit semper, non dimitiit, non immittit. Sorte uerò contigit subesse quod capiat, imò quod capere uideatur. Actus hic Solem uicissim perpetuò comitatur. Similiter se habet, & uultus ad speculum, & ad corpus anima. Haec Plotinus. In esse autem ido o huic opinantur phantasiam quandam irrationalem, atque confusam, sensus praeterea tales; ut per totum uehiculum uideatur pariter, atque audiatur, quibus sensibus propriè homines, quàm paucissimi utantur, & rarò. Sentiri uerò per illos saepe concentus coelorum mirabiles, uocesque & corpora daemonum, quotiens aliquis ad tempus terreno corpore derelicto, sese in corpus suum coeleste receperit. Ideò Tatius Mereurij filius, quum esset paternis sacris expiationibusque purgatus, illico exclamauit esse tunc in corpus immortale translatum, ac intueri mirabilia, & audire. Quod & ipse Mercurius narrat, sibi quoque paulò antè in abstractione animi contigisse. Olympiodorus quoque Platonicus tradit Apollonium Tyaneum hac ratione solitum ex urbe Roma, quae fiebant in Aegypto, prospicere. Mitto quòd Platonici multi putant animam tribus uti uehiculis: primo quidem immateriali & simplici, id est, coelesti: secundo materiali & simplici, id est, aereo: tertio materiali atque composito, id est, elementis quatuor constituto. Et primo quidem dare uitam irrationalem, sed immortalem: secundò uerò uitam irrationalem, sed longaeuam, quae uidelicet composito corpore aliquando dissoluto ad certum tempus supersit in simplici corpore: tertio, denique uitam & irrationalem, & unà cum dissoluto corpore dissoluendam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
