Latin
406.5 to 406.6
Ficino, Opera omnia 406.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ex tali quadam turba illum sortiri prae caeteris, qui cum illa electa uita maximè conuenit, &figura coeli, quae eo ipso electionis descensus momento componitur, maximamque his de causis in hominum ingenijs fortu nisque differentiam prouenire: qui uerò post ortum pro aduersitate morum diuersos animas adipisci genios aiunt, permutari quoque duces eiusmodi concedunt, moribus permutatis, plúsque consilio tribuere, quàm uel fato, uel fortunae uidentur. Verùm utcunque sit, perpetua indigemus custodia numinum. Quod quidem Plato quum in symposio, Protago ra, Politico, Critia dicat, sic probat in Legibus, uidelicet quoniam inter falsa bona, &innumerabilia mala uersamur, unde perpetua fallacia &perturbatio nascitur. Ideoque tanquam oues mira diuinorum pastorum custodia semper egemus. Addit, quum nos proprium quidem uitium perdat, propria uerò uirtus uelut exigua seruare non possit, ideò sola superorum uirtute custodum (quorum uirtutis imago quaedam exigua sit nostra uirtus) nos posse seruari, praesertim quum, sicut alibi dicit Hermia exponente, malefici daemones assiduè nos pro uiribus ad inferiora detorqueant. Sed alij sunt custodes illi, qui nos eligunt, alij daemones, quos nos eligimus. Qua parte corporis anima ingreditur, qua egreditu, &quo duce progreditur. Cap. VII. Nima qua parte corporis ingreditur? qua egreditur?