Latin
407.4 to 407.7
Ficino, Opera omnia 407.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cur animae quoque elementorum, earumque currus, ad coelestem habitationem non annituntur? Quoniam, ut Platonicorum potius, quam mea opinione respondeam, officium illis à Deo assignatum est, ut ibi sint semper. Animae cedunt uoluntati diuinae. Currus quoque cedunt desiderio animarum. Animae illae ex hoc officium praestantius officium non amittunt. Currus orbicularem motum circa suas animas seruant non impeditum. Et sicut coelis naturale est illic circa suas animas uerti, ita hic his uehiculis circa suas. At anima nostra ritè functa hic munere sibi ad tempus iniuncto, aetheris eam plagam sibi prae caete ris eligit, cui nascendo fuerit assignata. Ad illud confugit astrum atque numen, ut Plato inquit, cui uiuendo se similem reddidit. Sed haec illi uiderint. Proinde sicut in terris considerando à singulis ad communes naturalium species, à speciebus ad rationes diuinas, tanquam naturalium causas procedat, sic in coelo uicissim à rationibus diuinis: id est, ide, ad species naturales perfectè, ab his ad singula quodammodo se conuertit. Ac quam diligen ter hic inspiciebat singula, tam ibi eadem prospicit negligenter. Rursus quam obscurè diuina prospiciebat, tam perspicuè ibi perspicit eadem. Et quae hic singulatim per instrumen ra in externo uidebat lumine, illic secundùm speciem per se in lumine uidet intrinseco. fecto quantum olim conuertebatur ad sensum, tantum conuertitur tunc ad mentem, cuius oculo diuinum fulget lumen. Quod quidem etsi intrinsecum mentibus dici potest, tamen multò magis ab ipso Deo, quam infusus oculo radius à Sole pendet semper, atque seruatur, plenusque formarum adest, sicuti colorum Solis lumen. Formasque ipsas &cuncta per formas eatenus ostendit mentibus, quatenus in ipsum purae ardentesque conuertuntur. Tot uerò saltem ijs omnino conuersis patefacit, quot rerum species facit in mundo. Non. enim decet minus formare mentem, quàm mundi materiam. Neque minus tribuere men ti, quam naturaliter appetat, optat autem ordinem uniuersi comprehedere, quo &ipsa com prehensa est, quem diuturna iam admiratione quaesiuit. In quo &ipsa prouideniiae cu iusdam sortitur officium.