Latin
41.1 to 41.5
Ficino, Opera omnia 41.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Et dixit Dominus ad diabolum, imperet Dominus in te, qui elegit Hierusalem, &ecce titio eie ctus ab igne, &lesus erat indutus uestimentis sordidis, &stabat ante faciem angeli, &respondit &dixit ad circumstantes ante faciem eius: Ferte uestimenta sordida ab eo, &in duite eum tunica thalari, &imponite cidarim mundam super caput ipsius, &cooperuerunt uestimento, imposuerunt cidarim mundam super caput ipsius. Angelus Domini stabat, &testificabatur ad eum dicens: Haec dicit Domnius Omnipotens. Si in uijs meis ambulaueris, &pręcepta mea seruaueris, tu iudicabis domum meam, &dabo tibi, qui conuertentur in medio corum circumstantium. Audi itaque lesu sacerdos magne. Prophetae uerba, quia futurum portendunt, &hominem designant titionis extincti instar, contemptum primo, ac sordidum, deinde ornatum à Deo. diuinaeque domus ludicem. Deo lesu Nazareno congruunt, non lesu Naue, uel lesu losedech, qui &ante Zachariam fuerunt, &talia neque passi sunt, neque fecerunt. Salomon in libro Sapientiae: Circumueniamus iustum, quoniam insuauis est nobis, &ex probrat nobis peccata legis, promittit se scientiam Dei habere, &filium Dei se no minat, factus est nobis in traditionem cogitationum nostrarum, grauis est nobis etiam ad uidendum, quoniam dissimilis est alijs uita illius, &immutatae sunt uiae illius, tanquam nugaces existimati sumus ab eo, &continet se à uijs nostris, &ab immunditijs, &pręfert nouissima iustorum, &gloriatur se habere patrem Deum. Videamus ergo si sermones illius ueri sunt, &tentemus quae uentura sunt illi, contumelijs &tormentis interrogemus eum, ut sciamus reuerentiam illius, &probemus patientiam illius, morte turpissima condemnemus eum. Haec cogitauerunt, &errauerunt, excaecauit enim illos stultitia ip sorum, &nescierunt sacramenta Dei. Hęc Salomon, quibus nihil clarius. Meritò permi sit Deus illos qui aduersus Prophetas Messiae praecones coeci, crudelesque fuerant, tales quoque aduersus Messiam fore. Esalas: Ecce intelliget puer meus, exaltabitur &glorificabitur, &sublimis erit ualde, quemadmodum, super te stupescent multi, ita gloria priuabitur ab hominibus, species tua, &gloria tua ab hominibus, ita mirabuntur Gentes multae super eum &continebunt reges os suum, quoniam quibus non est annunciatum de illo, uidebunt, &qui non audierunt, intelligent. Domine quis credidit auditui nostro, &brachium Domini cui reuelatum est? annunciauimus coram illo, ut infirmus, ut radix in terra sitienti.