# Opera omnia 41.1-5

Ficino, Opera omnia, 41.1 to 41.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/41.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/41.1

Et dixit Dominus ad diabolum, imperet Dominus in te, qui elegit Hierusalem, & ecce titio eie ctus ab igne, & lesus erat indutus uestimentis sordidis, & stabat ante faciem angeli, & respondit & dixit ad circumstantes ante faciem eius: Ferte uestimenta sordida ab eo, & in duite eum tunica thalari, & imponite cidarim mundam super caput ipsius, & cooperuerunt uestimento, imposuerunt cidarim mundam super caput ipsius. Angelus Domini stabat, & testificabatur ad eum dicens: Haec dicit Domnius Omnipotens. Si in uijs meis ambulaueris, & pręcepta mea seruaueris, tu iudicabis domum meam, & dabo tibi, qui conuertentur in medio corum circumstantium. Audi itaque lesu sacerdos magne. Prophetae uerba, quia futurum portendunt, & hominem designant titionis extincti instar, contemptum primo, ac sordidum, deinde ornatum à Deo. diuinaeque domus ludicem. Deo lesu Nazareno congruunt, non lesu Naue, uel lesu losedech, qui & ante Zachariam fuerunt, & talia neque passi sunt, neque fecerunt. Salomon in libro Sapientiae: Circumueniamus iustum, quoniam insuauis est nobis, & ex probrat nobis peccata legis, promittit se scientiam Dei habere, & filium Dei se no minat, factus est nobis in traditionem cogitationum nostrarum, grauis est nobis etiam ad uidendum, quoniam dissimilis est alijs uita illius, & immutatae sunt uiae illius, tanquam nugaces existimati sumus ab eo, & continet se à uijs nostris, & ab immunditijs, & pręfert nouissima iustorum, & gloriatur se habere patrem Deum. Videamus ergo si sermones illius ueri sunt, & tentemus quae uentura sunt illi, contumelijs & tormentis interrogemus eum, ut sciamus reuerentiam illius, & probemus patientiam illius, morte turpissima condemnemus eum. Haec cogitauerunt, & errauerunt, excaecauit enim illos stultitia ip sorum, & nescierunt sacramenta Dei. Hęc Salomon, quibus nihil clarius. Meritò permi sit Deus illos qui aduersus Prophetas Messiae praecones coeci, crudelesque fuerant, tales quoque aduersus Messiam fore. Esalas: Ecce intelliget puer meus, exaltabitur & glorificabitur, & sublimis erit ualde, quemadmodum, super te stupescent multi, ita gloria priuabitur ab hominibus, species tua, & gloria tua ab hominibus, ita mirabuntur Gentes multae super eum & continebunt reges os suum, quoniam quibus non est annunciatum de illo, uidebunt, & qui non audierunt, intelligent. Domine quis credidit auditui nostro, & brachium Domini cui reuelatum est? annunciauimus coram illo, ut infirmus, ut radix in terra sitienti.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
