# Opera omnia 41.6-8

Ficino, Opera omnia, 41.6 to 41.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/41.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/41.6

Non est species illi, neque gloria, & uidimus eum, & non habebat speciem, neque decorem, sed species eius honore, deficiens prae omnibus hominibus, homo in plaga positus, & sciens ferre infirmitatem. Quoniam auersa est facies eius, inhonoratus est, neque magni ęstimatus est. Hic peccata nostra portat, & pro nobis dolet, & nos existimauimus illum esse quasi leprosum, percussum à Deo, & humiliatum (aliter in dolore, in plaga, & in afflictione) ipse autem uulneratus est propter iniquitates nostras, & infirmatus est propter peccata nostra. Eruditio pacis nostrae, in eo liuore eius sanati sumus, omnes ut oues errauimus, homo à uia sua errauit, & Dominus tradidit illum pro peccatis nostris & ipse propter quod afflictus est, non aperuit os, ut ouis ad immolandum ductus est, & ut agnus antè eum, qui se tonderet sine uoce, sic non aperuit os suum. In humilitate iudici um eius sublatum est, generationem eius quis enarrabit? quoniam tolletur de terra uita eius. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem, & dabo malignos pro sepultura eius, & diuites pro morte eius, quoniam iniquitatem non fecit, nec dolus inuentus est inore eius, & Dominus uult purgare eum de plaga. Si dederitis pro peccato animam uestram, uidebitis semen longaeuum, & Dominus uult auferre à dolore animam eius, ostendere illi lucem, & formare intellectum, iustificare iustum, benè pluribus seruientem, & eorum peccata ipse portauit, propterea ipse haereditabit plures, & fortium diuidet spolia. Propter quod tradita est ad mortem anima eius, & inter iniquos existimatus est, & ipse multorum peccata portauit, & propter peccata eorum traditus est. Quod autem Esaiam in uerbis superioribus de redemptione ultima, quae per Messiam accipienda erat, locutus sit, pater per prooemium quoddam ab eo ijs uerbis ita propositum. Quàm pulchri super montes pedes annunciantis, & praedicantis pacem, annunciantis bonum, praedicantis salutem dicentis: Syon regnabit Deus tuus. Et infrà: Parauit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium Gentium, & uidebunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
