# Opera omnia 410.1-4

Ficino, Opera omnia, 410.1 to 410.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/410.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/410.1

Gustum uerò tactumue, inquam, non contigui cuiusdam, ut fit in sensibus, sed pene trantis penitus, atque penetrati: penetrati, inquam, à toto immensoque bono, totum secum immensumque gandium inferente. Nouum gradus in patria. Roinde nouem beatorum gradus non solùm apud Christianos, sed etiam apud Platonicos, tum in angelis, tum in animis disponuntur, ob eam rem (ut arbitror) rationem, quòd nouem praecipuè modis diuina illic perficit contemplatio. Sane quemadmodum nos ex rerum potentia, ordine, commoditate, potentiam, sapientiam, bonitatem Dei, qua possumus sagacitate uenamur, sic illi uicissim ex diuina bonitate, sapientia, sapientia, tanquam ex finali efficiente exemplari causa uniuersi, haec tria similiter in rebus agnoscunt, ea uidelicet ratione, ut alij diuinam bonitatem potissimùm in seipsa considerent, alij ad res ipsas praecipuè referant, alij praecipuè res ad ipsam uelut ad finem, singuli tamen cuncta contueantur. Sic ergo triplex diuinae bonitatis impletur intuitus, per quem tres primi beatorum ordines distinguuntur. Tribus quoque modis similiter porentia, totidemque sapientia cogitatur. Hinc sex insuper ordines beatorum con numerantur. His nouem foelicium gradibus apud Platonicos octo coelorum plagae, ac noua super coelum excogitata regio congruem accommodari uidentur. Apud Orphicos autem octo coeli, atque sub Lunaaethereus ignis. Apud Christianos circuli sub empyreo nouem. Quilibet enim ad illam potissimum regionem habitu quodam simili, quasi natu rali leuitate feruntur, cuius habitatoribus angelis sese in uita praecipuè similes reddiderunt. Similiter quoque Christiani reprobos animos in nouem reproborum daemonum gradus, quibus se uiuendo fecere similes, ipsa similitudine, quasi pondere naturali putant praecipitari. Sed de his aliàs. Quòd uero nouem sint in beatitudine gradus, haec quoque (ut arbitror) ratio comprobat. Nempe diuinam potentiam timemus, sapientiam quaerimus, diligimus bonitatem. Solus quidem bonitatis amor animam transformat in Deum. Idcircò amor absque inquisitione atque timore animam patriae reddit, contrà uerò nequaquam. Sed iam gradus ipsos, quibus in coelum ascenditur, ordine disponamus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
