Latin
410.5 to 410.7
Ficino, Opera omnia 410.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
In primo sint, qui potissimùm bonitatem amant, deinde potentiam timent, postremò sapientiam quaerunt. In secundo, qui in primis diligunt bonitatem, circa uerò reliqua duo se pariter habent. In tertio, qui similiter erga bonum in primis afficiuntur, deinde sapientiam perscru tantur, postremò timent potentiam. In quarto, qui circa tria aequè se habent. In quinto, qui bonum primò amant, deinde potentiam extimescunt. In sexto, qui similiter bonum diligunt, sequenti uerò gradu appetunt sapientiam. In septimo, qui absolutè bonum, &simpliciter amant. In octauo, quos potentia primum, secundo bonitas, tertia sapientia mo uet. In nono, apud quos sapientia primo, secundo bonitas, tertio potentia potest. Mysterium eiusmodi in Euangelio ibi significatum arbitror, ubi diuinum oraculum sectatores suos nouies beatos appellat, propterea quòd nouem gradibus meritorum, duce Deo, coeli nouem ad nouem contemplationis ordines beate petuntur. Sed ecce iam beata Euangelij sancti commemoratio nos admonere uidetur, ut Philosophicis dimissis ambagibus, breuiori tramite beatitudinem ea quaeramus uia, qua Christiani ducunt Theolo gi, ac Thomas Aquinas in primis, Christianae splendor Theologiae. De statu animae purae, praecipuè secundùm Christianos Theologos. Reata mens quaelibet respiciendo uel in suam essentiam, quę ibi differt ab esse, &in certa specie est à Deo infinitè distante, uel in lumen sibimet proprium, uel in quoduis lumen in ea determinatum, substantiam diuinam intelligere nequit, quae quum infinita sit, certè quid ipsa sit, per finitum aliquid repraesentari non potest. Solum uerò per ea, quae diximus, mentes &Deum esse cognoscunt, &quid non sit potius, quam quid sit, &qua ratione uel ipse ad alia, uel alia referantur ad ipsum.