# Opera omnia 411-2

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/411-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/411-2

Cap. IIII. Rimum quidem gratias ago &c.) Summa Epistolae est, ostendere omnes Ro mae fideles, siue ludaeos, siue Gentiles gratia Dei uocatos ad fidem esse, gratiaque seruandos, neque praerogatiuam scientiae Gentibus, neque priuilegium legis obser uantiaeque ipsius ludaeis, quibus utrique gloriabantur, ad diuinam uocationem salutemune sufficere, sed ambos ad utrumque gratia Dei pariter indigere. Quòd potissimum inde patet, quia utrique cum ipsis suis praerogatiuis in uitia horrenda ceciderant. Quae quidem grauiter increpaturus, lenit eos inprimis, dilectionemque suam erga eos multis modis ostendit, beneuolentiamque captat, ut eum postea castigantem libentius audiant. Principio igitur narrationem quidem ab oratione, orationem uerò exorditur à gratijs, ac dum orat ipse, interim orare nos docet. Monet enim ut primo quidem gratias agamus, Deinde uerò petamus. Sed quid nam & quomodo postulemus? Spiritalia uidelicet bona, Spirituque in Deum prorsus erecto, non pro nobis tantum, sed pro caeteris, & id quidem sedulo. Atque cum hac duntaxat conditione, si uotum nostrum diuinae uolun tati placuerit. Incipere autem à Deo, Plato etiam in Epistolis ita praecipit. Principium in omnibus à Deo faciendum est, agendi atque cogitandi. Sed uerba eius iterum disponamus. Primum quidem gratias ago Deo meo. Quod enim creditis, ex ipsa Dei gratia prouenit. Deo meo, in quo omne meum posui bonum, per lesum Christum.) Nam „ per quem preces, per eundem aguntur & gratiae. Ipse enim est ad utrunque inter Deum hominesque conciliator & medius. Pro omnibus uobis.) Summae charitatis est, alieno bono publiceque gaudere, quasi proprio. Quia fides uestra annuntiatur in uniuerso mundo. Paulus strenuus Christi miles illius gloriae in primis congratulatur. Romanae ecclesiae fides, quoniam caput orbis, per uniuersum praedicebatur, omnibus exemplo fu tura. Aduerte Christi fidem passim iam diuulgatam. Nam in omnem terram exiuit sonus eorum. Testis enim est mihi Deus, cui seruio in spiritu meo in Euangelio filij eius.) " Hic uerò testem adducit Deum, secretae orationis suae pro Romanorum fide firmanda.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
