Latin
411.5 to 411.8
Ficino, Opera omnia 411.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ne quis absurdum putet, Deum intellectui coniungere, uelut formam, meminisse oportet, perfectionem mentis consistere circa uerum. Verum autem, &ens, &intelligibile, idem. Quicquid aut in hoc ipso genere ex essentia atque esse componitur, tanquam ens uerumque potius, quàm tanquam esse ueritasue se habet, neque potest aliorum in eodem genere esse forma, quum iam forma in se sua ad suam, quasi materiam sit contracta. Itaque nulla creata mens mentium reliquarum forma fieri potest, imò solus Deus ad genus mentium ubique se habet, ut forma, qui solus est ipsum esse, &simplicissima ueritas: ut forma, inquam, non tanquam pars compositi, sed operandi principium, quo mens potius, ut Deus iam, quàm ut mens, operetur, sicut ignitum aurum, ut ignis agit potius, quàm ut aurum, quale Apocalypsis loannis iubet emendum. Quo pacto mens Deo coniungitur. Dhoc autem ut mens diuinam induat substantiam, quasi formam, non propria uirture dicitur, sed diuina trahitur actione. Siquidem natura inferior proprietatem formamque superioris absque superioris ipsius actionis consequi nequit. A. A quod in elementis est manifestum, in quibus aër non aliter, quàm agente igne ignis euadit. Praeterea nihil potest ad excellentiorem actionem aliquando perduci, nisi prius in eo uirtus corroboretur. Quòd si ad consuetam actionis speciem, sed tamen aliquando uehementiorem est perducendum, satis utique erit, si modò solita uirtus augeatur, utpote si aer, qui naturaliter uno calefacit gradu, duobus aliquando sit gra dibus calefacturus, sufficiet naturalis sui caloris aliquantum intendere qualitatem. Veruntamen si aer actionem specie genereque superiorem sit sibi uendicaturus, uidelicet si illuminaturus fuerit, quod corporis est aetherei proprium, nouam ab ipso aethere formam iam sortiatur oportet. Quorsum haec? Vt intelligamus mentem non posse ad diuinam substantiam per ipsammet perspiciendam attolli per solum naturalis uirtutis &luminis augmentum, quum eiusmodi operatio ab ipsa naturali mentis operatione plus, quàm genere differat, sed opus esse noua quadam uirtute, nouoque lumine, ab altiori principio descendente.