# Opera omnia 412.4-7

Ficino, Opera omnia, 412.4 to 412.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/412.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/412.4

Nam & Gentiles pro hominum opinionibus, & Mosaica pro natura & consuetudine populi promulgata uidetur. Euan gelica uerò lex ad iustitiam, id est, uniuersam uirturem perducit, non ciuilem duntaxat, sed purgatoriam atque potius animi iam purgati. Secundos quidem animi motus eradicans, primos quoque pro uiribus amputans, idque totum Dei gratia faciens. Quatuor haec inter se differunt, dubium, opinio, scientia, fides. Qui dubitat in alterutram partem, aequè uersatur. Qui autem opinatur, ad alterum quidem oppositorum potius inclinatur, sed interea quodammodo uergit ad alterum. Scientia uerò uni extra controuersiam cum ratione con sentit, sed fides ad unum proculdubio authoritate dirigitur. Fides autem, quasi duplex, ut dixi, consideratur, aut enim in formis, aut charitatis feruore formata, & si in formis atque formata fides eadem forsitan esse potest, tamen ita demum uirtus est, si charitate formetur. Quod in superioribus diximus idolatriam à Graecis esse profectam, Plato noster in Cra tylo confirmat. Exponens enim Deorum nomen Theus Graecè, id est, currentes, ideo ap pellatos ait, quoniam ueteres ab initio stellas, quae semper mouentur, adorauerint tanquam Deos. Quoniam uerò pro stellarum ordine appellationeque in aëre quoque daemones colue runt, homines praeterea nonnullos stellarum daemonumque certo quodam, ut opinabantur, influxu progenitos, his consequenter simulachra & sacrificia quaedam propria dicauerunt, ex quibus uniuersa idolatria constat. Item legem Mosaicam quasi non penitus absolutam, sed pro capacitate suscipientium datam, non solum Dominus in Euangelio emendauit sed Socrates etiam atque Plato. Quòd enim illa uindictam permittit aequalem iniuriae propter saeuitiam ludaeorum, hi Philosophi in Critone, Gorgia, Republica, Epistolisque emendant, omnem uidelicet priuatam ultionem penitus comprobantes. Iam uerò Socrates percutienti ge nam alteram obtulit, Non dixit Euangelium esse ex diuina uirtute, sed Dei uirtutem esse. Quod & Corinthijs confirmauit, dicens: Verbum crucis Euangelium Dei uirtus est. Virtutem uerò Dei saepe Christum nominat, ut Christum praedicamus Dei uirtutem & Dei sapientiam. Cùm igitur Euangelium nominat Dei uirtutem, dicere uidetur Euangelium esse Christum, nempe Christus est Dei uerbum, humanitate uestitum, sanctificante spiritu.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
