Latin
412.5 to 412.7
Ficino, Opera omnia 412.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &uirtus ipsius terminata est, &lumen in ea determinatum, &diuinam quum subit essentiam, non per omnem diuinitatis uirtutem inde formatur. Quid ergo? Nunquid partem diuinae substantiae cernit quidem, partem uerò non cernit? Non ita sanè dicendum, siquidem Deus diuidi nequit. Imò uerò putandum est eam aspicere Deum, haud tamen penitus comprehendere, id est, sub rationibus, &tanta certitudine, tantáque perfectione perspicere Deum, sub quot, &quanta sibimet perspectus est Deus. Accedit ad haec, quod non cuncta, quae Deus &uidet, &potest, uidendo Deum potest ipsa uidere. Videt autem potestque Deus infinita praeter illa, quae in natura consistunt quod probauimus aliàs. Si enim Dei substantiam non comprehendit, certè neque intelligentiam eius atque uirtu tem. Neque igitur cuncta, quae &intelligit Deus, &potest. Alioquin quum uirtus per ea, quae potest soleat aestimari, sic quaecunque uidet potestque, penitus comprehenderet: comprehenderet pariter uiuendi faciendique uirtutem atque substantiam. Quid plura? Quo altior intellectus, eò &plura uel numero, uel ratione intelligere debet. Ex quo con sentaneum est, diuinam mentem seipsam undique contuentem, tum plura, tum pluribus rationibus uidere, quàm uideat quilibet intellectus. Omnes mentium species possunt coniungi Deo. TEmo uerò diffidere debet mentes humanas, propterea quod in seipso mentium genere infimae sint, ad ipsam diuinae substantię contemplationem posse perdu ci. Quandoquidem neque ipsae angelicae mentes illuc uirture quadam perueniunt naturali, sed diuina potius, &(ut ita dicam) supernaturali, trahuntur. Opus autem quod supernaturali uirtute peragitur, propter naturam diuersitatem, impediti non potest, quippe quum immensae potentiae Dei nihil alicubi reluctetur. Tam facilè diuina potestas totam mouet machinam, quam facilè minimam mundi partem. Tam facile curat aegrotantem grauiter, quam facilè leuiter aegrotantem. Quamobrem qua facultate infusa diuinitùs mentes altissimae, eadem &infimae ad sublimia rapiuntur.