# Opera omnia 413.5-7

Ficino, Opera omnia, 413.5 to 413.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/413.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/413.5

Forte ue rò licet singulae cuncta creata uideant, ut probabimus, aliae tamen plura, quam aliae ex his, quae non creantur, attingunt, & quae uident, pluribus rationibus assequuntur, omnes tamen uera ratione perspiciunt. Et quum gaudium uelut terminus amori respondeat, quę amauerunt ardentius, hae coniunctius (ut solet amor) haerentes interius transferuntur in bonum, sic ipso amoris habitu conferente, suauiusque fruuntur. Proinde si mentium finis est ad diuinam substantiam peruenire, necessario illic tanquam in fine omne mentium desiderium prorsus impletur. Non impleretur autem, nisi ordinem illic uniuersi creatum undi que comprehenderent. Siquidem eiusmodi est consuetum studium intellectus, ut particularia in uniuersalia ad communissimum usque resoluat, atque ipsum ens sub absoluta ratione describat, perque omnes eius gradus distinctissimè diuidat, quasi ad id praecipuè natus sit, ut uniuersi forma quandoque formetur. Quid nam prohibet intellectum dum fon tem conspicit uniuersi, uniuersum effluens inde perspicere? Praesertim quum non sicuti sensus ex summo sensibili ad sentienda minora impeditur ad tempus, sic intellectus ex intelligibili summo impediatur ad reliqua, sed potius mirificem roboretur. Praeterea intelligibile genus amplius est genere naturali. Multa enim ultra illa, quae natura facit, intelligi possunt. Igitur quaecunque ad esse naturale complendum necessariò requiruntur, insuper, & multò plura ad complendum esse intelligibile exiguntur. At uerò esse intelligibile, tunc demum absolutum est, quum intellectus summum attigerit finem, quemadmodum ipsa naturalis esse perfectio in ipsa rerum cunctarum constitutione consistit. Quamobrem Deus quaecunque ad perfectionem uniuersi produxit, in intellectu sibi iun cto producit. Rursus quamuis alius perfectius alio Deum uideat, singuli tamen ita uident, ut capacitas naturalis impleatur ad uotum. Haec autem in qualibet mente ad omnia uni uersi genera speciesque extenditur, adde insuper & ad singula passim subdita speciebus. Nec enim insuper exoptamus. Itaque mentes in Deo etiam singula distinctè discernunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
