# Opera omnia 414.1-4

Ficino, Opera omnia, 414.1 to 414.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/414.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/414.1

Profectò quum uirtus superior possit quicquid inferior, atque etiam eminentius, animae uerò coniunctae corporibus, & uniuersalia cognoscant, & singula, consentaneum est mentes ipsi ueritati coniunctas una uirtute, unoque intuitu utraque comprehendere, praesertim quum & ipsae rerum species amplissimae sint in illis, & illae uittutem ibi efficacissimam consequantur, per quam genera speciesque ad singula deriuent. Sanè opposita quodam ordine rerum species ad intellectum coniunctum perueniunt, atque separatum. Hic enim resolutione quadam in singulis materiae conditionibus separando, ibi uerò ex coniunctione quadam mentis cum forma diuina, omnium effectrice, & iudice etiam singulorum. Quae quidem forma non à singulis abstracta est, sed singulorum ubique creatrix: non formae tantùm, sed & materiae, in qua singularitatis rerum consistit origo. Quamob rem formae in mentem inde fluentes, ultra communia etiam singula coniunctis mentibus repraesentant. Qnod quidem hinc etiam confirmatur, quòd si mentes angelicae coelestia corpora per intellectum mouent, necesse est eas hoc ipsum quod mouent, situsque, qui motu mutantur, non ignorare. Nostrae uerò mentes ad angelicam, praesertim quantum ad motum spectat, notitiam perduci possunt, praecipuè si quod illic gubernationis officium consequantur. Status animae apud Deum immobilis. VMmentes illic unica Dei forma rerum creatarum uideant formas, consentaneum est, ut omnes una uideant uisione: quae quidem si perfectissima est, sta tu possidetur potius, quàm successione quaeratur. Probabile enim est mentes quietis potius, quàm motionis auidas, ubi finem consecutae fuerint, firmiter conquiescere, praesertim quia si omnes uniuersi species ibi cognoscunt, sub quibusdam uero generibus species procedunt innumerae, seu sub numero figuraeque & proportione consequens esse uidetur, ut species quodammodo uideant infinitas. At uerò quum infinita pertransire non liceat, non praetereundo dinumerant, sed manendo conspiciunt. Rur sus si perpetua intelligentia ipsius intelligentis uita quaedam est, atque ibi intelligentia ob stabilitatem suam particeps euadit aeternitatis: sequitur ut beata mens in aeternam uitam iure translata dicatur. Meritò quidem. Nempe mens humana inter aeterna & temporalia media collocatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
