# Opera omnia 415.5-7

Ficino, Opera omnia, 415.5 to 415.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/415.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/415.5

Communis enim in eo choro charitas efficit, ut singuli singulorum foelicitati tanquam suae congratulentur. Praeterea ubi quisque & quod amauit, & ea qua potissimùm eligit ratione, & quousque desiderat, ad uotum iam consequitur, ibi quilibet absque inuidia, & procul à stimulo contentus omnino plenusque uiuit. Illic enim tam naturalis, quàm acquisita capacitas prorsus impletur, neque capacitas ab ullo maior desideratur. Sua enim cuique naturaliter charissima sunt. Accedit, quòd nihil gratius est beatis diuino prorsus amore flagrantibus, quàm id ipsum uelle, quod Deum uelle cognoscunt, atque ea tum mensura qua capiunt, tum ratione qua capiunt, tum modo quo Deus ipse se exhibet, po tiundum, Deo amato potiri. Quòd uerò bonum ibi suum omnino comprehendi non pos se cognoscunt, & hoc ipso mirificè delectantur, suum uidelicet thesaurum eligentes infinitum esse potius, quàm finitum. De corporibus beatorum. Cap. IX. Nnimae purae duplex foelicitas conuenit, altera ex seipsa, de qua tractauimus, ex corpore altera, quae apud Platonicos est eiusmodi. Praestat enim exemplo quodam hanc cogitare. Oculus quidem tuus rotundus est, perspicuus, splendidus, A. Rmotu celerrimus, mirabilis perspicacia oculùm meum uidet, seque ipsumque cernit in meo, affectus animi tui singulos in seipso figurat, ac traducit in meum, meosque affe ctus per meum mutuo recipit. Tales sunt illi animorum currus, & in seipsis, & inuicem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
