# Opera omnia 416.1-4

Ficino, Opera omnia, 416.1 to 416.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/416.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/416.1

Quisque enim illorum est totus oculus, atque in omnibus fermè ita se habet, ut oculos ipsos se habere uidemus. Igitur quasi oculi quidam rotundi sunt, perspicui, splendidi, motu celerrimi, cuncta undique facillime circunspiciunt. Animorum suorum affectus cogitationesque prae se ferunt, caeterisque animis quodam quasi nutu facillimè indicant. Acci piunt quoque ab illis similiter alienorum affectuum cogitationumque indicia. Neque solùm undique procul & acutissimè uident, sed etiam audiunt. Similiter quoque stellę omnes & daemones, uocesque faciles facilè formant, & sicut absque passione ulla sunt ibi sensus, sic & uoces, alterius scilicet speciei, generisque, quàm nostrae. Haec Plotinus & Hermias. Platonicam eiusmodi sententiam confirmat in metaphysicis Auicenna, probans animam à con tagione corporis separatam in coelo coelesti quodam instrumento, uti quasi suo à corpore coeliaccepto, perque ipsum imaginationis officium exercere. Vult enim intellectualem animam (ex Platonis sententia) uniuersae moli corporum naturali dignitate impenoque praeesse. Denique currus illi exuberante suarum mentium splendore repleti, mirifice fulgent, eisque tanquam radijs quibusdam totum coelum est peruium. Atque ut multis Platonicorum placet, potissimùm in orbe lacteo non aliter, quàm stellae coruscant. Hinc antiqui Poëtae dicebant, quando foelices animae ad superos reuolabant, stellas in coelo nouas lucere. Sed haec illi uiderint. Accedit ad hoc, quòd Zoroastris & Pythagorae, Platonisque sectatores Plotinus Proculusque pręcipuè disputant, ijsdem quandoque omnino redeun tibus causis, eosdem numero prorsus homines redituros. Et Plato in libio de Regno scribit, post praesentem fatalemque mundi cursum, hominum animas imperante Deo, atque suscitante, corpora sua, quae in hoc cursu amiserunt, ideò recepturas, ut quemadmo dum sub fato quondam corpora humana in terram deciderant, ita sub prouidentiae diuinae imperio ex terra resurgant, atque reuiuiscant. Haec priscorum mysteria Philosophorum haud multum discrepant ab Hebraeorum, Christianorumque mysterijs, quae etiam à Mahumetensibus confirmantur. Communis enim tribus his legibus sententia est, motum ipsum ideò finem reuera esse non posse, quoniam semper ab alio fluit in aliud. Hoc ipsum uerò scilicet in aliud tendere, ab ipsa ratione finis praesertim ultimi alienissimum est. Itaque summum ultimumque uniuersi finem, quem mundus quandoque consequi debet, quum & singula mundo minora quandoque finem proprium consequantur, mo tum non fore, sed statum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
