Latin
416.5 to 416.8
Ficino, Opera omnia 416.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Statum enim motu perfectiorem esse, quietisque gratia moueri singula. Praeterea mundi corpus in eo statu, utpotè consummatissimo, fore pulcherrimum. Expleto tandem coeli cursu, quo gignuntur omnia, nihil ulterius generari, sed singula hominum corpora, quorum gratia prius generabantur omnia, è terra, iubente Deo, resurrectionem primùm authoritate diuina confirmant. Sic enim Deum saepe per Prophetas &Apostolos praedixisse, multosque uarijs seculis mortuos suscitasse. Praeterea sanctos homines etiam uita functos fecisse miracula, atque quotidie facere. Mitto reliqua, innumerabilia enim sunt. Certè nostra aetate, anno M. CCCC. Ixxvij. Decembre, atque lanuario, reliquiae quaedam Petri Apostoli in urbe Volaterrana repertae, miracula duodecim ostenderunt, &ingentia illa quidem, &omni populo manifesta. Haec &similia potissima sunt resurrectionis indicia, adeò ut Auicenna in metaphysicis asserat, autoritate diuinae resurrectionem asseueranti esse credendum. Etsi Auicenna nullam tantae rei rationem afferre tentat, Christiani autem Theologi rationibus eiusmodi persuadent. Prima ratio, quoniam ex anima &corpore humano fit unum quiddam natuiale compositum, naturalique instinctu anima ad corpus afficitur. Ideò patet animam non ex ipso solùm uniuersi ordine, uerum etiam secundum suę naturę ordinem corpori compulari, quo efficiatur, ut contra ordinem tam uniuersae, quàm propriae naturae sit animam seorsum à corpore permanere. Permanent autem post corporis interitum sempiternae. Quumque id quod est contra naturam, sempiternum esse non possit, consequens est animas quandoque sua corpora recepturas. Ratio secunda. Singulae animae ad corpora singula uiuificanda regendaque naturaliter inclinantur. Sic enim fert &natura, &prouidentia uitae inter aeternitatem tempusque locatae, inclinationemque partim ad aeterna habentis, partim ad temporanea naturalem. Inclinatio uerò naturalis manet, semper manente natura. Quapropter animae à corporibus separatae, ad illa naturaliter semper inclinabuntur. Naturalis autem inclinatio procliuitasque procliuitasque inanis semper esse non debet. Id enim ab ordine uniuersi alienissimum est. Igitur animę sua ipsa corpora, ad quae secundum naturam semper afficiuntur, quandoque recipient. Ratio tertia. Anima speciei humanę pars altera est, altera uero corpus. Ergo seiuncta à corpore, ita prout est anima, est imperfecta, quemadmodum pars ipsa solet extra totum, ad quod constituendum est instituta. Idcirco nunquam eius appetitio naturalis quieta erit. Nunquam anima ulla beata erit, nisi ad totum suum resumpto corpore reducatur, speretue reduci.