# Opera omnia 416

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/416
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/416

Omnem diuinorum ueritatem diuino quodam lumine intrinsecus patefieri, in Theologia nostra rationibus Platonicis demonstrauimus, praesertim à septimo de Republica sumptis, ubi traditur à Platone, sicut oculus solis beneficio solaria, id est, luminosa, uidet, sic animus diuina ipso Dei lumine praecipit. Hinc & in epistolis Platonicum illud: Ex diuturna diuinorum meditatione, subito tandem, uelut ab igne scintillante, lumen effulget in mente, seque ipsum iam alit. Hinc lacobus, omne ueritatis lumen desuper, inquit, a patre luminum prouenire, à patre qui illuminat, ut loannes inquit: omnem hominem uenientem in hunc mundum. Dicitur autem: Deus manifestauit, quoniam communem notitiam diuinorum Deus ipse sicut ludaeis reuelauerat per Prophetas, ita Gentibus manifestam effecerat per Philosophos. Hinc quidem effectum est, ut & ludaei Prophetis, & Gentiles Philosophis frequenter gloriarentur, & inanem utrorumque iactantiam, in hac epistola Paulus castigauerit. Iamblichus quoque Platonicus artium libetalium inuenta Dijs attribuit. Platonem in Timęo sequutus, dicentem, philosophiam donum esse Deorum, noticiamque Deorum atque daemonum ad nos per antiquos Theologos descendisse, quibus quidem ob familiaritatem, quasi Dei filijs, suorum noticiam Deus ipse concesserit, multi Philosophos spernunt omnes, quasi opinione sola, scientia uerò nulla nitantur. Paulus autem scientiam illis mul tam concedit, etiam diuinorum, sed superbiae & ingratitudinis accusat. Quomodo inuisibilia Dei per uisibilia cognoscantur. Quomodo trina penes Deum causa, & de triplici cognitione diuina, quasi coelo trino.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
