Latin
Cap. X
Ficino, Opera omnia 418-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. X. Status animae impurae. VTautem intelligamus qualis sit status animae impurae post mortem, animaduer tendum est quales sint uiuentium mores &habitus. Quales enim sunt adole scentiae mores, tales plurimum sunt habitus senectus, tales quoque affectiones sunt defunctorum In uita praesenti uirtus nascitur ac uitium. Cum uirtute oritur praemium, cum uitio uerò suppralicium. In futura uita uirtus consummatur &uitium. Illic praemium impletur atque supplicium. Virtus est exoriens praemium. Praemium est uirtus adulta. Vitium est supplicium nascens, Supplicium est uitium consummatum. Idem enim est quod erat semen, &quod fit seges. Idem quoque quod erat seges, &quod fit pabulum. Qualia igitur in hoc autumno serimus, talia in illa aestate metemus. Talibus aut fusca nocte in Stygia palude pascemur, aut die serena in campis uescemur Elysijs. Quemadmodum natura prouidentiae diuinae ministra corpora intrinsecus leuitate sursum mouet, grauitate deorsum, ita &prouidentia intiinseca lege &quasi naturali cuidam inclinatione persimili omnia ducit. Hac lege supernae mentes &animae ipsis insita uniuersum sub primo gubernatore gubernant. Hac similiter insita lege mentes humanae sese ad loca suae uitae conuenientia ducunt. Et sicut humores in animali duo motus habent principia, naturale uidelicet, atque animale, naturali quidem leues sursum, graues deorsum sępius, sese transferunt, animali uero ad ea potissimum, membra quę his maximè indigent, prout uita exigit animantis, sic animę duo intus motuum principia possident, alterum quidem uelim petum proprium, uel iudicium, alterum uero diuinae prouidentię legem omnino penetralibus insitam. Illo quidem in hos aut illos se transferunt mores hac autem post mores con tractos ipsęmet in loca, supplicia, munera congrua moribus, intrinseca quadam &occulta inclinatione perducunt. Hanc Plato sententiam a priscis acceptam saepissimè probat. Hanc &Platonici omnes ubique confirmant. Eam legem semper bonam in se atque diuinam, quidam tamen ita distinguunt ut &gratiam &bonum daemonem uocent, quando bonis meritis reddit bona. Contrà uero aliquando &nemesin, &furiam, &malum daemonem ap pellant, quando peccatores ad supplicia ducit. Ea lex intrinsecus more naturae, adeoque leuiter ducit, ut nullus donec ad terminum perueniat, à prouidentia sentiat uiolentiam. Atque interea uniuersum quod ex primo animorum motus principio saepissime dissonaret, per secundum hoc principium motionis in suam undique consonantiam restituitur, dum sua singuli motu proprio gradatim merita sortiuntur. Praeterea non desunt daemones bo ni nobis, qui genij nominantur, ingenij duces assidui, qui non ui, sed persuadendo ducant. Sunt &mali, non tanquam duces naturaliter ordinati, sed aduersarij (ut ita dixerim) peregrini, quos in hac uita per philosophiam sacrificiaque propulsari Platonici putant.