# Opera omnia 418.1-4

Ficino, Opera omnia, 418.1 to 418.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/418.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/418.1

Cap. VIII. Ta ut sint inexcusabiles.) Praeter tres illas impietatis species, quas narrauimus in superioribus, Platonica lege damnatas, Paulus quartam prosequitur contra Gentiles apud eos crebram, & nulla uenia dignam. Siquidem hanc ignorantia defendeTreminimè liceat. Apud hos enim non Leges solum, sed etiam Philosophi Deum unum omnium conditorem singulis prouidentem, principium rerum atque finem aptissimè celebrant, ut hoc ignorare nemo debuerit, nisi uel ultro negligentissimus, uel spon te animi perturbationibus ebrius, quibus planè quasi uoluntarijs ignorantiae nostrę cul bis iustus ludex nullus ignouerit, propterea dixit, istos inexcusabiles. Quia cum Deum cognouissent &c. Cognouerunt sanè non solum ipsi philosophantes, sed populi etiam à legibus Philosophisque instructi. Cognouerunt inquam, si omnia sunt ex primo, summo iure, primo cuncta reddenda. Si etiam tendunt ad primum uelut ad finem, illi meritò dedicanda. Illud in cunctis, & prae caeteris uenerandum. Illius gratia omnia cogitanda, petendaque similiter & agenda, si ab illo omne ueritatis lumen, eidem omnis inuentionis uerae gratia referenda, si ab eodem omnia bona, merito huic soli uel potissimum nos obnoxios esse fatendum. Quamobrem Paulus quartam impietatis speciem acerrimè detestatur, quando quispiam gloriam primo debitam ad aliud quiddam transfert, uel quasi Deum, uel quasi diuinum. Hanc enim impietatem esse summam asserit iniustitiam. Siquidem quod primo omnino debemus, eidem hoc auferimus & alijs immeritò indigneque tradimus. Ideo subiunxit: Non sicut Deum glorificauerunt, aut gratias egerunt. Id est, non praecipuo quodam, ut par erat, obsequio coluerunt. Neque luminis diuini, quo inuentum est, uel ullius accepti boni gratias, aut soli, aut primas egerunt, & quoniam de lumine modo mentionem fecimus, meminisse debemus, Platonem in septimo de Republica probare geminum mentes humanas, uel in hac uita lumen à Deo suscipere. Pri mum quidem proprium unicuique naturaliter insitum. Alterum uerò commune cunctis in qualibet mentis contemplatione porrectum, quo & uera omnia, & ipsum uerorum fontem intelligere ualeant, sicut & oculi geminum habent à Sole lumen ingenitum atque diurnum, quo caetera uideant, atque Solem. De ijs quidem in septimo de Republica, libroque de Sole & in Theologia latissimè disputamus. Apostolus igitur Gentiles increpat, quod nec inuentum Deum honore affectuque debito prosequuti fuerint, neque luminis quo inuenerant gratias ullas egerint. Denique uerus Dei cultus est, Deum cogitare frequenter, propter seipsum ardenter amare.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
