Latin
418.5 to 418.6
Ficino, Opera omnia 418.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
In omnibus agere gratias &orare, totam uitam ad illius uoluntatem imitationemque componere, quod quidem Gentiles mi nimè perfecerunt. Exteriores uerò caeremoniae non ipsae cultus sunt, sed inditia cultus, sed euanuerunt in cogitationibus suis. Quod Latinè scribitur cogitationibus, Graecè ha betur διαλογισμοῖς, id est, excogitationibus, uel argumentationibus, &discursionibus atque syllogismis. Euanescere autem hic, ut ita dixerim, superbire &inaniter gloriari &deiectari lignificat. Id uerò totum summatim duobus modo propositis aduersatur, est enim contra illud quod dicitur, glorificare, rursusque gratias agere. Philosophi namque con muniter postquam uniuersi ordinem mente complexi, ex hoc unum ordinatorem omnium assequuti sunt, consueuerunt uniuersa hac inuentione quasi suo quodam foetu pul cherrimo nimium blandiente, mirificè delectari, hunc ardenter amare, in hoc uelut fine pe nitus conquiescere, quod quidem superbum illud Luciferi facinus repraesentare uidetur. Nam ob nimium sui conceptus amorem atque gaudium, quasi obliti sunt uenerari Deum, inuentionisque tantae authori gratias agere. Interea suis confisi uiribus, quasi indu stria sua quaesiuerint &inuenerint, potius quam luce &ope concessa diuinitus. Perinde ac si quis quod sub Luna plena uidet, non agnoscit se Solis lumine perspexisse.