# Opera omnia 419.1-4

Ficino, Opera omnia, 419.1 to 419.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/419.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/419.1

Sed improbas animas post uitam & Plato & Mercurius aiunt mutato genio incidere in mali daemonis potestatem, scilicet postquam suo genio ductae fuerint ad iudicem, qui falli non possit, praesertim cum omnia appareant in animis separatis, & quae ex natura, & quae ex affectibus inerant. Hinc Socrates in Gorgia: Caeteris, inquit omissis id considero, quemadmodum iudici sanissimum ostendere animum possim. Summum enim malorum est, animo peccatis referto ad inferos descendere. Addit tùm ibi, tùm in Theaeteto & repub lica haec non esse tanquam fabulas deridenda. Siquidem quicunque talia negant, ridicula ipsi in medium semper ducunt. Igitur praecipit hoc maximè contendendum, ut mores optimi comparentur. Mores enim esse inquit uias, uel ad inferos, uel ad superos. Operaeprecium fore arbitror repetere latius, quae de his in republica, & in libro de scientia scribit. Profecto eos inquit, esse penitus deridendos, qui uel iustitiam sectandam, uel iniustitiam fugiendam humanorum, uel praemiorum, uel suppliciorum gratia putant. Illam uerò sententiam esse ueram, quae asserit illa non esse uera, uel praemia, uel sup plicia, quae aliquando atque forte, sed illa quae semper necessarioque ordine uirtutes uitiaque sequuntur. Addit in libro de scientia: Deum ipsam iustitiam esse, nihilque illi iusto similius, nihil contrà iniusto dissimilius esse. Veram praeterea sapientiam potentiamque existiman dam, quę id cognoscat, & consequatur ad uotum, contrarium uerò habitum extremam inscitiam imbecillitatemque esse censendam. Proinde duo in uniuerso extrema inter se exemplaria ponit, in summo quidem beatissimam diuinitatem, in infimo uerò oppositum diuinitatis expers atque miserrimum. Affirmatque iniustos ob extremam inscitiam nunquam animaduertere se propter iniustitiam, beatissimo quidem in dies dissimiliores, mi ierrimo uerò similiores euadere. Eiusmodi uerò dissimilitudinem similitudinemune esse propriam iniustitiae poenam, sed iustitiae praemium propriè ipsam beatissimi similitudinem miserrimiue dissimilitudinem iudicari. His addit iniustos neque in hac, neque in altera uita ab ipsa beatitudinis patria (utpote qui sint dissimiles) recipi, imò peruerso quodam habitu ad infimum miseriae situm (cuius facti sunt similes) congruè retrahi, semperque in regione maligna sibi persimili inter malos sibi similes pererrare.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
