# Opera omnia 424.5-7

Ficino, Opera omnia, 424.5 to 424.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/424.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/424.5

Neque id quidem oidine carere putabunt, ut diuina clementia quę maximè probatur in principe, hic apertissimè luceat, dum & nullus absque culpa propria condemnatur, & qui extra cuipam ad tempus meriti facultare priuatur, in facultatem quandoque diuinitus restituitur, facultatem, inquam, tutam, quae & aberrare non possit, & breui multum Deo adiuuante promereatur. Hęc illi. Verùm ne de pueris stultisque pueriliter stulteque sentiamus, ita iam concludendum esse uidetur. Huc nos fermè coniecturalis philosophorum ducit uia. Sed quoniam humana coniectio circa diuina saepè multumque fallitur, multò satius tutiusque censemus, nos fanctiorib. apud Christianos ducib. obedienti humilitate committere. Conclusio. DOstquam terminus uirae non idem nobis atque caeteris animantibus est à Deo tribu. tus, quemadmodum primò communibus rationibus, secundò argumentationibus proprijs, tertiò, tùm signis tùm solutionibus quaestionum ostendimus, summa diligentia cauendum arbitror, ne incertum hoc fugacis uitae momentum seculis infinitis anteponamus. Meminerimus autem, si sapimus, non posse nos in aeternum aut bene esse, aut perfectè uiuere, aut feliciter intelligere, nisi eius formemur essentia, quo creante, ut essemus accepimus, eius uita uiuamus, quo afflante spiramus atque mouemur. Eius intelligentia intelligamus ipsum, perque ipsum omnia, quo illustrante quotidie & creata consideramus, & quaerimus creatorem. Perueniemus autem Deo duce ad hunc gradum naturae supremum, si modo ab ipsa materia, quae naturae gradus est insimus, affectum animi pro uiribus segregabimus, ut quantum ab ea discedimus, tantum accedamus ad Deum, & cui nunc posthabito fallacis huius uitae momento quoad possumus uiuimus, tandem eius uita uiuamus in aeuum. Amen. Authoris protestatio de scriptis suis. In omnibus quae aut hic, aut alibi à me tractantur, tantum assertum esse uolo, quantum ab ecclesia comprobatur. MARSIFlorentini in Epistolas D.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
