Latin
428.1 to 428.4
Ficino, Opera omnia 428.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod sanem non leue nouumque fuit, inuentum, sed diuinitus longe ante promissum, non perunum testem, sed per plures, non quoslibet, sed Prophetas, non qui humano ingenio uel instinctu daemonico, sed afflatu diuino praedicerent. Praedictiones apud Platonicos quinque modis fiunt, aut enim fortuna, aut arte, uel natura, uel daemone, uel toto moti prędicimus. Sola praedictio facta diuinitus certa est, semperque ueridica. Idcirco dictum est per Prophetas, non in uerbis tantum, ne memoria eorum periret cum sonitu, sed in scripturis, non quibus libet, sed à Spiritu sancto profectis. Ideo in scripturis sanctis est di ctum, quale illud est Hieremiae: Ecce dies ueniunt dicit Dominus, &feriam domui Israël &Domui luda foedus nouum, non secundum pactum quod pepigi in die illa cum patribus uestris, qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti. Sed hoc eris pactum quod feriam cum domo lsrael: Dabo legem meam in uisceribus eorum, &in corde eorum scribam eam. Moses quidem scriptis legem, Christus autem mentibus commendauit. Vbi uerò Propheta significat legem Mosis quidem in tabulis, nouam uerò in mentibus imprimi, etiam innuit nouam uetere tanto praestantiorem fore, quanto mentes tabulis excellentiores existunt, ut meritò, sicut Lunae lumen adueniente Solis lumine ceditoccupaturque ab illo, ita cedat uetus &occupetur à noua. In scripti inquam, non de quauis materia, sed de filio suo. Hinc enim Prophetae praedicebant cum lege Euangelica profecturum. Quod uerò dicitur de silio suo, habet emphasin, ne fortem intelligeremus con Fotino Christum Dei filium adoptiuum, sed naturalem. Christus profectò naturas habet geminas, diuinam scilicet &humanam. Personam uerò uni cam, id est, diuinam, haec quidem persona Dei filius est semper apud patrem, inde genitus ab aeterno. Qua quidem ratione dixit de filio suo, ut generationem significaret aeternam. Vt autem natiuitatem exprimeret temporalem, addidit: Qui factus est ex semine Dauid secun dum carnem. Non simpliciter quidem factus, ut existimat Arrius, sed quodammodo fa ctus homo. Ideò secundùm carnem factus asseritur. Perinde ac si dicatur, diuinitus factum est, ut Dei filius carnem assumeret, humanam uidelicet naturam.