Latin
CAPVT I
Ficino, Opera omnia 428.8
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde per Spiritum sanctificationis, quem lesus abundantius effudit in suos, postquam resurrexit ex mortuis. Quae quidem resurrectio maximum diuinae uirtutis pignus exritit, &id quidem declarato ex manifesto Spiritus sancti dono, in suos deinde diffuso. Appellauit autem resurrectionem Christi, resurrectionem mortuorum. Quia haec generalem, ut inquit Ambrosius, resurrectionem facit. Per quem sanè Christum accepimus gra „tiam &Apostolatum ad obediendum fidei in omnibus Gentibus pro nomine eius.) „Paulus se accepisse ait à patre perfilium ipsam Spiritus sancti gratiam ad plenum Apostolatus effectum. Et hanc quidem apud omnes Gentes, ut Christianae fidei tandem omnes obediant.