# Opera omnia 429-2

Ficino, Opera omnia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/429-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/429-2

Cap. II. Actenus Epistolae prooemium exposuimus, sed antequam ad narrationem perueniamus, operaepretium fuerit de Trinitate diuina, & humanitatis assumamptione per uerbum diuinum facta, nonnihil afferre. Nam haec mysteria Paulus & hic, & alibi frequenter attingit. Perstringam uerò paucis in praesentia. In libro enim de Religione de his latius pertractauimus. Si natura boni est propagare seipsum bonique maioris, se diffundere magis. Consequens est, ut Dei bonitas infinita, sui ipsius propaginem proferat infinitam. Cùm autem extra Deum nihil esse ualeat infinitum, necesse est infinitam Dei propaginem in ipso Deo prorsus expleri. Aeternam uidelicet in aeterno. Illic igitur & Genitor est, & Genitus. Et cum uterque sit infinitus, filius patri semper est aequalis. Atque cum infinita natura propter exactam capacitatem cuplex esse non possit, sequitur ut una tum sit patris filijque natura. Quamuis propter relatiuam generantis genitique oppositionem persona sit gemina. Vbi perfectò pater alterum se ad uotum generare uidetur, alterum quidem duntaxat persona, idem uerò natura prorsus, natura uidelicet singulati. Hinc igitur omne quod usquam generat, habet ut aliquid pro uiribus sibi simile & aequale, & idem saltem speciali natura quasi alterum se generare conetur, efficere uerò reuera se alterum solus potest Genitor ingnitus. Praeterea quoniam bonus ubique comitatur amor, necessarium est penes bonitatem ipsam eiusque propaginem infinitam, amorem ad se inuicem uigere similiter infinitum. Cum uerò spirans amorem, & inspiratus amore per relationem inuicem opponantur, quamuis eadem eorum sit natura, persona tamen alia iudicatur. Quamobrem fateri compellimur, in una simplici infinita Dei natura tres esse personas aequales inuicem atque similimas. Verùm si fortè quaesiueris, quomodo generatio haec & inspiratio fiat, respondebimus, per quendam intelligentiae uoluntatisque modum haec impleri. Profefectò paterna foecunditas perfectè intelligendo seipsam, & in se cuncta, perfectam totius sui & omnium notionem concipit in seipsa, qui sanè conceptus aequalis plenaque Dei, ut ita dixerim, imago est & exemplar mundi superplenum. Conceptus ipse diuinus non quasi imaginarius est, ut noster, sed proles naturalis existens.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
