# Opera omnia 429

Ficino, Opera omnia, CAPVT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/429
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/429

Propterea Esaias ait: Parum est ut sis mihi seruus ad suscitandas tribus la cob, & feces Israël conuertendas. Dedi te in lucem Gentium. Dum uerò dicit: In quibus estis & uos uocati lesu Christi.) ludaeos etiam connumerat Gentibus mixtos. Nam „ & in sequentibus ludaeos etiam suscipit conuertendos. Vocati lesu Christi, id est, ab lesu„ Christo. Vbi uerò in superioribus ait, pro nomine eius, gloriam propriam prorsus exclu sit. Hic interea profitetur ad Gentes se praecipuè missum, ostenditque in ipso Iesu duntaxat impleri, quod per Prophetas Christo Deus ipselpromiserat. Fore scilicet, ut Dei unius cultum apud ludaeos tantum hactenus angustum, Christus Gentibus omnibus promulgaret, idololatriamque destrueret. Omnibus qui sunt Romae dilectis Dei uocatis san „ ctis.) Scribit autem non Romanis tantum, sed omnibus etiam qui sunt Romae, siue Ro „ mani, siue Graeci, siue ludaei, siue quomodocunque Barbari. His autem non quibus libet, sed conuersis. Sed qua uirtute conuersis? Vocatione diuina per quam sancti fiant, qua Deus ex dilectione sua eos uocat. Interea bis uocatis inquit. Vt intelligerent se sola di uinaejuocationis gratia profecisse, uel insuper profecturos. Gratia uobis & pax à Deo„ patre nostro & Domino lesu Christo. ) Denique sic affectis optat promittitque praecipua„ Spiritus sancti dona, gratiam atque pacem. Per gratiam quidem dilectionem efficaciamque diuinam. Per pacem uerò reconciliationem apud Deum ob indulgentiam peccatorum. Atque ut rotam exprimat trinitatem, optat nobis haec Spiritus sancti dona à patre per filium prouenire. Et cum nominauit patrem, non solum naturalem eius filium nuncupauit, sed nos etiam patris illius filios adoptiuos, ubi magna charitatis & obedientiae emphasi dixit: nostro. Huc tendit illud Apostoli in sequentibus, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Item, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. De rationibus Trinitatis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
