# Opera omnia 43.1-4

Ficino, Opera omnia, 43.1 to 43.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/43.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/43.1

Secunda, Ipse ab initio fuit paruulus, humilemque habuit ortum, dicit enim, ascendit sicut uirgultum, & sicut radix è terra sitienti. Tertia, In suo progressu contemptus est, & pro nihilo habitus, ait enim despectum, & nouissimum uirorum uidimus, nec reputaui mus eum. Quarta, Vulneratus fuit propter iniquitates nostras scilicet purgandas. Vnde illud: & liuore eius sanati sumus: Et infrà, lustificabit ipse iustos seruos meos multos & iniquitates eorum ipse portabit. Quinta, Omnes iusti praeter ipsum ex communi lege à uia salutis aberrauerunt, ipse autem omnium portauit iniquitatem, id est, pro oma nibus poenas dedit. Hinc illud: Omnes nos quasi oues errauimus, & Deus posuit in eum iniquitatem omnium nostrum. Sexta, Haec supplicia, & pòst illa etiam mortem libenter sustinuit, de quo dicitur, oblatus est, quia ipse uoluit, & sicut ouis ad occisionem ducetur, & quali agnus coram tondente. Iudaei autem non libenti, sed inuito, & ęgro animo passiones ferunt. Septima, Id contigit propter scelus, & iniquitates populi, erat autem ille innocens. De hoc ait propterscelus populi percussi eum, & de eodem legitur infra, qui peccatum non fecit, nec est inuentus dolus in ore eius. Octaua, Quia seruus il le Dei, parta uictoria, fortium sponlia diuisurus erat, eò quòd uitam suam morti tradidis set. Huc illud tendit: Ideò disponam ei plurimos, & fortium diuidet spolia, quia morti tra didit animam suam. Nona, Existimandus erat iniquus, ob hoc ait: Et eum sceleratis repu tatus est. Decima, Seruus huiusmodi licent per illa, quae tolerauit sufficienter peccata om nium sustinere, ac delere potuerit, non tamen effectu omnium mala diluit, sed multorum, quapropter adiunxit, & ipse peccata multorum tulit. Vndecima, Tanta in eo fuit charitas, ut etiam pro hostibus, homicidisque suis Deum orauerit, adhoc subdit, pro transgressoribus orauit. Duodecima, Quae in hac prophetia traduntur, naturalis ingenij uires excedunt, quo circa exclamauit: quis credidit auditui nostro? hęc omnia soli sesu Nazareno conueniunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
