# Opera omnia 43.5-8

Ficino, Opera omnia, 43.5 to 43.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/43.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/43.5

Hieremias: Spiritus oris nostri Dominus Christus captus est in peccatis nostris, cui diximus, in umbra eius uiuemus in Gentibus. Item, In illo die non confunderis ex omnib. adinuentionibus tuis, quas ipse egisti in me, quia tunc auferam abs te prauitates iniuriae tuae, & iam non adijcies ut magnificeris super montem sanctum meum, & subrelinquam in te populum mansuetum & humilem, & uerebuntur in nomine Dni, qui reliqui fuerint in Israël. Item, Domine significa mihi ut cognoscam, tunc uidi meditationes eorum, ego sicut agnus sine macula perductus sum ad uictimam, in me cogitauerunt cogitationes di centes: Venite mittamus lignum in panem eius, & eradamus è terra uitam eius, & non erit me moria eius amplius. Item, exterrita est quae parit, & taeduit animam, & subiuit Sol ei, cum adhuc medius dies esset, confusa est & maledicta, reliquos eorum in gladium dabo incon spectu inimicorum eorum. Item, De reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam in manu inimicorum eius, facta est mihi haereditas mea, sicut leo in sylua, dedit superme uocem suam, ideò odio habui eam. In ijs docet Hieremias, quòd Messias capiendus ob purganda nostra delicta erat, & affligendus, quodque uel relicturus erat populum illum Christianorum primum humilem, persecutionibusque subiectum. Reliquias enim Israël Apostolos, Martyresque esse uult. Post haec etiam ligni crucis mentionem facit, & eclypsis in me ridie, patiente Christo. Martyria etiam Christianorum subiungit, uindictamque aduersus per tinacem populum ludęorum, denique addit, quòd populus Dei tanquam leo surrexit in Christum tanquam agnum, atque ideò Deus populum illum exterminabit. Salomon: Si auertimini à me dicit Dominus, & non custodieritis ueritatem meam, reijciam Israël à terra, quam dedi illis, & domus hęc erit deserta, & omnis qui transibit per il Iam, admirabitur, & dicet, propter quam rem fecit Dominus terrae huic, & domui huic haec mala? & dicet, quia reliquerunt Dominum Deum suum, & persecuti sunt regem suum dilectissimum Deum, & cruciauerunt illum in humilitate magna, propter hoc im portauit illis Deus haec mala. Haec ille. Quis ergo negabit lesum Nazarenum fuisse Messiam, hominemque fuisse pariter atque Deum?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
